シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput LXIX 第III巻 第LXIX章

SYMMACHUS RICOMERI.

シュンマクスよりリコメレスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 217B · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 3.69.1

1

Dominum et fratrem meum Flavianum, celsum virtutibus et honoribus virum, justitiae tuae exsortem esse non patior.

PL 18, 217B

我が主にして兄弟〔敬称〕であるフラウィアヌスは、徳と官職において高みにある人だが、彼があなたの正義にあずかれないままでいるのを、私は黙って見過ごせない。

Epistolarum libri decem 3.69.2

2

Merito pro honoribus ejus, quae causa poscit, allego: sciens sine tua auctoritate commissa, quae sub obtentu tuo a quibusdam scaevis designata dicuntur. Unde mihi major fiducia est, posse rem graviter vindicari cum tua quoque fama pulsata sit.

PL 18, 217B

事情が求めるとおり、私は彼の官職のために正当に弁じる。あなたの名を口実に、ある悪しき者たちによって企てられたと言われることが、あなたの権威なしに行われたのだと、私は知っているからである。それゆえ、あなたの名声までもが打たれた以上、この件は厳しく処罰されうると、私はいっそう確信している。

Epistolarum libri decem 3.69.3

3

Querelae autem genus hominum ejus suggestio, si jusseris, melius prosequetur, quia multiplex injuria modum epistolae familiaris excedit.

PL 18, 217B

だが不満の内容については、彼の側の者たちの具申が、あなたが命じるなら、より適切に述べるだろう。重なった不正は、親しい書簡の限度を超えているからである。

Epistolarum libri decem 3.69.4

4

Non minora etiam filius illustris viri, et ipse jam honoris emeriti, in sua procunsulari possessione toleravit; quae ad unius quidem pertinent noxam, sed ad utriusque contemptum.

PL 18, 217B

顕貴の人〔illustris〕の息子も、自身すでに官職を勤め上げた者であるが、属州総督格〔procunsulari。proconsulari と読む〕の自分の所領で、これに劣らぬ目に遭った。これは一人への害に関わるものの、双方への侮辱に及ぶ。

Epistolarum libri decem 3.69.5

5

Ergo ut mos est tibi, auditis eorum allegationibus, qui tuentur absentium facultates, primo famam, quae optimo cuique pretiosa est, tum amicitiam fidei indicem, postremo leges, pro quibus excubas, dignare defendere: ut ad illustrem virum, qui per absentiam suorum nescit incommoda, prius gratia beneficii tui, quam suorum dolor et querela perveniat. Vale.

PL 18, 217C

それゆえ、あなたの習いのとおり、不在者の財産を守る者たちの申し立てを聞いたうえで、まず名声を、それはすぐれた者すべてにとって貴いものだが、次に誠実のしるしである友情を、最後にあなたが番をしている法を、よしとして守ってほしい。顕貴の人のもとには、身内の不在のゆえに被った不利益を知らぬまま、身内の苦痛と不満が先に届くより、あなたの恩恵への感謝が先に届くように。健やかであれ。