シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput XXIV 第X巻 第XXIV章

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB.

いとも高名な人、首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 363B · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 10.24.1

1

Quod apud germanum clementiae vestrae divum principem non sileremus, si eo res Romana frueretur, custodibus famae ejus insinuo: ea devotione, qua praefectum vestrum decet fidem praeferre blanditiis, D. imperator.

PL 18, 363B

諸君〔vos。宛名は一人の皇帝(テオドシウス)だが、「諸君の寛容の兄弟である神君なる君主」は亡きグラティアヌスで、その兄弟はウァレンティニアヌス2世であるから、共同皇帝たちに宛てた言い方と取り、この書簡では諸君とした〕の寛容の兄弟である神君なる君主のもとでも、もしローマの国家がなお彼を享受していたなら、我々は黙さなかったであろう。そのことを、私は彼の名声の守り手たちに知らせる〔germanum … divum principem は、諸君の兄弟に当たる亡き君主、と取った〕。諸君の長官がへつらいよりも誠実を優先するのにふさわしい忠誠をもって、主なる皇帝よ。

Epistolarum libri decem 10.24.2

2

Falso creditum est quod urbanae fastigium potestatis peregrini ac superbi vehiculi usus attolleret. Haec enim ratio sola novum statutum benigno tunc persuasit ingenio, ut veterem magistratum dives pompa gestaret.

PL 18, 363B

都の権力の頂が、異国風の傲慢な車の使用によって高められる、という考えは誤りであった。実に、旧い官職を華やかな行列が運ぶべきだというこの理由だけが、当時、新しい定めを寛大な気性に説き伏せたのである。

Epistolarum libri decem 10.24.3

3

Recusat istiusmodi decus honor sobrius quem nunquam poenitet sui. Cui si quid patimur accedere, fatemur hactenus defuisse.

PL 18, 363C

慎ましい官職は、自らを悔いることがなく、この種の飾りを拒む。それに何かが加わるのを我々が許すなら、これまでは欠けていたと認めることになる。

Epistolarum libri decem 10.24.4

4

Itaque oculi civitatis quaerunt privati vehiculi nobilem modum, et degenerem praefecturam populus Romanus existimat, quae posteriora traxit exempla. Absit ut moderator urbis liberae, atque adeo devotae, tanquam Salmoneus alius invehatur.

PL 18, 363C

だから都市の目は、私有の車の気高い節度を求め、新しい先例に倣った長官職を〔quae posteriora traxit exempla の取り方は定かでない。近ごろの先例に引きずられた、の意に取った〕、ローマ人民は堕落したものと見なす。自由であり、しかも忠実な都の統治者が、別のサルモネウス〔雷神を真似て車を駆り、神罰を受けた王〕のように車で乗り込むことがあってはならない。

Epistolarum libri decem 10.24.5

5

Nihil moramur externa miracula. Irritamentum superbiae Roma vestra non patitur, memor scilicet bonorum parentum, quos Tarquinii fastus et ipsius Camilli currus offendit. Nam tanto illi viro albentes quadrigae exsilium triste pepererunt.

PL 18, 363C

我々は異国の驚異など意に介さない。諸君のローマは傲慢の誘因を容認しない。タルクィニウスの驕りや、カミッルス自身の戦車にさえ憤った善き父祖たちを記憶しているからである。実に、あれほどの人に、白馬の四頭立てが悲しい追放をもたらした。

Epistolarum libri decem 10.24.6

6

Submisit Publicola concioni civium consularem securem, et honoris sui culmen infregit ut libertatem civitatis erigeret. Ergo moribus potius quam insignibus aestimemur. Non culpamus novum beneficium, sed bona vetera praeferimus. Submovete vehiculum cujus cultus insignior est: illud malumus cujus usus antiquior.

PL 18, 363C

プブリコラは市民の集会に執政官の斧を下げ、自らの官職の高みを挫いて、国の自由を立てた。ゆえに我々は、飾りよりもむしろ人柄で評価されたい。我々は新しい恩恵を咎めるのではなく、古き善きものを優先するのである。より飾りの目立つ車は退けよ。使用がより古い車のほうを、我々は選ぶ。