シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VI, Caput LXVI 第VI巻 第LXVI章

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 282C · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 6.66.1

1

Paucis a patria diebus abfuimus, et theatralibus ludis reditum nostrum suffragia civium poposcerunt. Nos tamen etiam nunc suburbanum viae Ostiensis incolimus, recursum tantisper morantes, ne preces exspectasse videamur.

PL 18, 282C

数日、故郷を離れていたが、劇場の競技に、市民たちの票が我々の帰りを求めた。それでも我々は今なお、オスティア街道の近郊に住み、帰るのをしばらく遅らせている。請願を待ち受けたと見られないようにである。

Epistolarum libri decem 6.66.2

2

Quod si facere ex sententia religionis tuae antea voluissem, et vitassem periculosa, quae post secuta sunt, et exspectatio mei plus dignitatis habuisset.

PL 18, 282D

もし私があなたの敬虔の考えにしたがって、もっと早くそうしたいと思っていたなら、のちに続いた危険を避けられただろうし、私を待つ思いにも、もっと威厳があっただろう。

Epistolarum libri decem 6.66.3

3

Sed una fuit hujus consilii ratio, ne quibusdam loco pulsus viderer, et verecunda discessio verteret in notam timiditatis. De Siculo negotio vestro sanctus Comazon me quoque assentiento rescripsit.

PL 18, 282D

だが、この判断の唯一の理由は、ある人々に場所から追われたと見られないこと、慎み深い退去が臆病の汚名に変わらないことだった。諸君のシチリアの件については、尊ぶべきコマゾンが、私の同意〔底本は assentiento。assentiente と読む〕を得て返書した。

Epistolarum libri decem 6.66.4

4

Circa rem nostram Siculam turbidum esse Nectarium indicio erunt litterae, quas nuper Euscius misit.

PL 18, 282D

我々のシチリアの件で、ネクタリウスが荒れていることは、先ごろエウスキウスが送った書簡が示すであろう。

Epistolarum libri decem 6.66.5

5

Peto ergo, ut homo rerum nescius, qui cubiculo clausus otium fovet, scripto a vobis coerceatur, ne post de Euscio aliter sentiat, si validius justo nostra defenderit.

PL 18, 282D

そこで願う。事情を知らず、寝室に閉じこもって安らぎを養うあの人〔homo rerum nescius が誰を指すかは定かでない。ネクタリウスと取った〕が、諸君の書面によって抑えられるように。さもないと彼は、のちに、エウスキウスが正当以上に強く我々のために弁じたなら、彼について別の考えを持つかもしれない。

Epistolarum libri decem 6.66.6

6

Ipsam hominis nostri epistolam misi, ut tentamenti insolentiam de ejus moribus aestimetis, quem certum est a nobis nolle reprehendi. Petieram superioribus scriptis ut Puteolani praetorii mei latus, quo itur ad balneas, dispositione clivi mollioris ornares. Si dilata res est, peto rursus, facias: si impleta, rescribe, quo gaudeam. Vale.

PL 18, 282D

私の者の書簡そのものを送った。彼が我々から咎められることを望まないのは確かだから、その人柄から、試みの不遜さを判断してほしい。以前の書簡で、プテオリの私の別荘〔praetorium〕の、浴場へ通じる側を、緩やかな坂の整備で飾るよう求めた。もし延期されたなら、重ねて頼む。実行したなら、私が喜べるよう返書せよ。健やかであれ。