シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput LX 第II巻 第LX章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 193C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 2.60.1

1

Vacui apud Neapolim soli, quod mihi ex tuo adjacet, ut aedes novas molirer, optaveram, tu mecum opera Lucellana partiris. Et ne verecundia retfuet oblatum, negas tui juris videri, quod ego meum fateor non fuisse. Patere, ut saltim gratiam tibi debeam.

PL 18, 193C

ナポリの近くで、あなたの地所から私の地所に隣り合っている空き地を、新しい邸を建てるために私は望んでいた。ところがあなたは、ルケッラナの工事〔底本は opera Lucellana。意味は定かでなく、そのまま音写した〕を私と分け合おうとする。そして、私の遠慮が差し出されたものを拒まぬよう〔底本は retfuet。本文が崩れており、refutet(拒む)と解した〕、あなたは、私が自分のものではなかったと認めているその地を、自分の権利に属すとは思えないと言う。せめて私があなたに恩を負うことを許してほしい。

Epistolarum libri decem 2.60.2

2

Neque enim fas est, mala fide me recuperare, quod possum bona sumere. Adjicis praeterea lenocinia, quibus morbum fabricatoris irrites: geminam porticum, solido et incorrupto opere curvatam, multis in longitudinem passibus explicari; vicina esse quae construo, et parvo aedificationis negotio quod intervenit posse misceri.

PL 18, 193C

善意で受け取れるものを、悪意で取り戻すことは許されないからだ。あなたはそのうえ、建てる者の病を掻き立てるような誘いの言葉を加える。堅固で傷みのない造りで弧を描く二重の柱廊が、数多くの歩の長さにわたって延びていること。私が建てているものは近接しており、あいだにあるものは、わずかな建築の手間で一つにできること、と。

Epistolarum libri decem 2.60.3

3

Quid laboras adversus verecundiam meam? Ego quoque facio, quod recusas. Gratus sum muneri tuo: sed vereor ne, accedente sumptu, dum vetera novis nitimur aemulari, intelligam te majora velle concedere, quam me posse reparare. Vale.

PL 18, 193D

私の遠慮に逆らって、なぜ骨を折るのか。私もまた、あなたが拒むことをしている〔意味は定かでない。あなたが自分の権利を否むように、私も受けることを渋っている、の意か〕。あなたの贈り物には感謝している。だが、費用がかさみ、我々が古いものを新しいものに並べようと努めるうちに、あなたが、私が償える以上のものを譲ろうとしていると悟るのではないかと恐れる。健やかであれ。