Epistolarum libri decem 7.131.1
Nunquam efficies silendo, ut me ad parem voluntatem ducat imitatio. Cogito enim non quid temporali causae, sed quid perenni amicitiae debeatur. Cumque sim mei officii severus arbiter, curam tuam casu saepius quam fastidio credo cessare.
PL 18, 312Dあなたが黙っていても、模倣によって私があなたと同じ意志に導かれることは決してない。私が考えるのは、一時の事情に何が負われるかではなく、永続する友情に何が負われるかだからである。私は自分の務めに厳しい審判者であるが、あなたの気遣いが途絶えるのは、侮りからよりも偶然からであることのほうが多いと信じている。
Epistolarum libri decem 7.131.2
Sed ne longa colloquii intercapedo, quamvis tui amantem, cogat timere neglectum, quaeso constanter munia familiaritatis exerceas. Quo enim pacto intelligere possum grata esse quae defero, si negaveris quae reposco? Vale.
PL 18, 312Dしかし、会話の長い途絶えが、あなたを愛する者にも無視されたのではという恐れを抱かせることのないよう、親しい間柄の務めを絶えず果たしてほしい。私が差し出すものが歓迎されているということを、あなたが私の求めるものを拒むなら、どうして悟りえようか。健やかであれ。