シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput CXIII 第IX巻 第CXIII章

SYMMACHUS.

シュンマクスより(宛名を欠く)

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 351C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 9.113.1

1

Multa me gratia nexuisti, et cum prioribus officiis tuis adhuc solvendo non sim, denuo aliud posco quod debeam. Consul amplissimus auspiciis honoris sui interesse me praecepit, cujus litteris tua quoque accessit oratio.

PL 18, 351C

あなたは多くの好意で私を縛った。以前のあなたの務めに対してすら私はまだ返済できていないのに、さらに別の負債を求めている。いとも高貴な執政官が、その栄誉の吉兆の式に私が列するよう命じ、その書簡にあなたの言葉もまた加わった。

Epistolarum libri decem 9.113.2

2

Haec ut venturo honesta est, ita excusanti vehementer onerosa. Sed tua aequitas verecundiam meam veri facilitate relevabit. Ille ut sit placatus annitere, cui me tristis de fratre casus excusat.

PL 18, 351D

それは、赴く者には名誉であるが、辞退する者にはひどく重荷である。しかしあなたの公正は、真実を言う率直さによって、私の慎みを軽くしてくれるだろう。兄弟についての悲しい出来事が私を免れさせるあの人が、なだめられるよう努めてほしい。

Epistolarum libri decem 9.113.3

3

Nam turpe atque impetibile est, attonito animo et fronte moesta laetos adire conventus. Quid fortunam deceat, agnosco, cum qua nimis contumaciter agit, qui accepto vulnere statim miser esse dissimulat.

PL 18, 351D

というのも、心を打ちのめされ、悲しい顔で、喜びの集まりに赴くのは、恥ずべく耐えがたいからである。運命にふさわしい態度を私は知っている。傷を受けてすぐに自分は惨めでないふりをする者は、運命に対してあまりに頑固にふるまうのだ。

Epistolarum libri decem 9.113.4

4

Si justa, si necessaria, si vera praetendimus; facito, oro te, tam prompta venia ignoscat absentiae meae quam bona affectio me ut pergerem postulavit. Vale.

PL 18, 351D

もし我々が示すことが、正当で、必要で、真実であるなら、頼む、私が赴くことを善き情が求めたのと同じだけ速やかな寛恕が、私の不在を赦すようにしてほしい。健やかであれ。