Epistolarum libri decem 5.56.1
Cumulatius officium mihi, quam poposceram, detulisti. Nam cum domesticos meos juvari a te in conquisitione equorum curulium postulassem, quadrigis quatuor gratuitis auxisti numerum comparatum. Ex illis equos undecim superstites caeteris prosecutorum cura perduxit.
PL 18, 256Dあなたは私が請うたよりも豊かな務めを果たしてくれた。私の家の者たちが戦車競走の馬を探すのを、あなたに助けてほしいと頼んだところ、あなたは、買い入れた頭数に、四頭立ての四組を無償で加えてくれた。そのうち、ほかの馬が死んで生き残った十一頭を、付き添いの者たちの世話が連れて来た。
Epistolarum libri decem 5.56.2
Nec longo intervallo pars succubuit traditorum. Gratiam tamen religionis tuae fortuna non minuit. Quia in muneribus amicorum non sunt damna casuum cogitanda: quinimo ea in acceptum summa referenda est, quae ab offerente processit.
PL 18, 256Dまもなく、渡された馬の一部が倒れた。それでもあなたの務め〔religio〕への感謝を、運命は減じさせない。友の贈り物においては、偶然の損失を考えるべきでなく、むしろ、差し出す者から出た総量こそ、受け取りに数えられねばならないからである。
Epistolarum libri decem 5.56.3
Ad te dypticum candidati, et apophoreticum librarum argenti duarum per hominem tuum misimus, approbare cupientes editioni nostrae te animo non defuisse. Vale.
PL 18, 256Dあなたのもとへ、あなたの使いの者を通じて、候補者の二連の書板と、二ポンドの銀の贈り物〔apophoreticum〕を送った。我々の催しに、あなたが心を寄せてくれたことを、認めたいと願ってである。健やかであれ。