シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XCI 第I巻 第XCI章

SYMMACHUS ANTONIO.

シュンマクスよりアントニウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 174C · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 1.91.1

1

Dudum te, mi frater, silentio indulgere mirabar. Ea res impendio augebat dolorem, quod ipse minime scribendi observantiam negligebam. Simul atque accepi litteras tuas, animum subiit laetitia, querela deseruit. Amicitia enim cito sanatur officio.

PL 18, 174C

我が兄弟よ、あなたが沈黙に浸っていることを、先ごろ怪しんでいた。私自身は書く務めを少しも怠っていなかっただけに、そのことは苦痛を大いに増した。あなたの書簡を受け取るやいなや、喜びが心に入り、苦情は去った。友情は務めによってすぐに癒えるからである。

Epistolarum libri decem 1.91.2

2

Tu quoque ita paginam melle eruditissimi oris obleveras, ut quaelibet offensa tanquam Lethaeo poculo mergeretur. Verso igitur stylo gratiam fateor, qui expostulare meditabar, adjiciens postulatum, ne unquam supersedere litteris perseveres. Quod si scribenda defuerint, mihi satis erit, ut tibi gratuler sospitatis. Vale.

PL 18, 174C

あなたも、最も学識ある口の蜜で書面を塗っていたので、いかなる不快も、レーテー〔忘却の川〕の杯に沈められたかのようになった。ゆえに筆を転じて、咎め立てようと思っていた私が、感謝を告白し、さらにお願いを加える。どうか書簡を控えることを決して続けないでほしい。書くことがなくなったときには、あなたの無事を喜べれば、私には十分である。健やかであれ。