シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput LXXXV 第III巻 第LXXXV章

SYMMACHUS RUFINO.

シュンマクスよりルフィヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 220D · 2 sectiones

Epistolarum libri decem 3.85.1

1

Mos et ratio flagitavit, ut mansurus domi, veniam de augustissimo principe imperati mihi itineris postularem. Excusationis causam litteris indicavi, quas favor tuus molli aditu, et blanda recitatione commendet. Nihil enim meorum sine boni cujusque auxilio placeret.

PL 18, 220D

慣習と道理が求めたことだが、家に留まる私は、命じられた旅について、いとも尊き君主に赦しを願った。弁明の理由は書簡で述べたが、あなたの好意が、穏やかな取り次ぎと優しい朗読でそれを推してくれるよう願う。善き者の助けなしには、私のものは何一つ喜ばれないからである。

Epistolarum libri decem 3.85.2

2

Rem loquor omnibus notam, mihi nunquam tacendam: hoc amici, hoc aemuli sciunt. Quorum alii gaudent esse apud te locum meritis, alii dolent non esse divitiis. Vale.

PL 18, 220D

私が語るのは、皆に知られ、私は決して黙るつもりのないことだ。友もライバルもこれを知っている。そのうち、あなたのもとに功績の場があることを喜ぶ者もいれば、富の場がないことを悲しむ者もいる。健やかであれ。