Epistolarum libri decem 1.102.1
Mediolani te agere ante litteras tuas fama pertulerat, quae nihil ignorari de conspicuis viris patitur. Sed quid juvat desiderantes, quod pervectus in proxima nobis negaris? Aequius ferebam longinquam tui separationem.
PL 18, 177Bあなたがミラノにいることは、あなたの書簡より前に、目立つ人々について何も知られぬままにしない噂が伝えていた。だが、近くまで来ていながら、あなたが我々のもとに来ないのでは、望む者に何の益があろう。遠く離れていた間の別離のほうが、まだ平らかに耐えられた。
Epistolarum libri decem 1.102.2
Spes enim praesentiae tuae magno intervallo negata cessabat. Nunc exspectationem nostram viciniae facilitate sollicitas. Nec te excusare collegis interventus Alpium potest; eo quod justior nobis ad querelam facta est via, quo tibi ad veniam causa deterior.
PL 18, 177Cあなたが来るという望みは、大きな隔たりのゆえに拒まれていたとき、止んでいた。いま、あなたは近さの容易さによって我々の期待をかき立てる。アルプスの介在が、同僚たちに対して〔collegis の意は定かでない。刷りのまま「同僚たちに」と訳した〕あなたの言い訳になることもできない。道が我々の苦情にとって正当になるほど、あなたの赦しを求める理由は悪くなるからである。
Epistolarum libri decem 1.102.3
Sed dolori meo faciendus modus. Saltem posthac epistolae tuae Romam frequentent, Hyblae aut Hymetti favis jucundiores; quarum me in maximo fenore perceptio juvat, solutio defatigat. Vale.
PL 18, 177Cだが私の痛みには限度を設けねばならない。せめて今後は、あなたの書簡がローマに足しげく来るように。ヒュブラやヒュメットス〔どちらも蜜で名高い〕の蜜の巣より甘い書簡である。その受け取りは大きな利息のように私を喜ばせ、返済は疲れさせる。健やかであれ。