Epistolarum libri decem 9.127.1
Animum quem nobis rependis, agnovimus recentium serie litterarum; sed moleste ferimus hujus muneris raritatem. Et ideo adhortamur, ut frequenter arripias indicium familiaris officii.
PL 18, 355Aあなたが我々に返してくれている心を、最近の書簡の連なりで知った。しかし、この贈り物の稀なことには苦情を言う。そこで、親しい務めのしるしを頻繁に取るよう勧める。
Epistolarum libri decem 9.127.2
Petitio tua super haereditate C. M. V. Aerii, neque mihi, neque aliis, qui tui curam gerunt visa probabilis. Nam quae jure ac legibus sunt relicta, alienari impetratione non possunt.
PL 18, 355AC. M. V. アエリウス〔C. M. V. は略記で、意味は定かでない〕の遺産についてのあなたの請願は、私にも、あなたの面倒を見るほかの人々にも、是認できると思われなかった。法と法律によって遺されたものは、嘆願によって譲渡されることはできないからである。
Epistolarum libri decem 9.127.3
Quod ita esse Valentinianus communis amicus expertus est, qui magnopere laboravit, ut aliquid, si fieri posset, excuteret. Sed eum refragante justitia deseruit laboris effectus.
PL 18, 355B共通の友ウァレンティニアヌスが、これがそうであると経験した。彼は、できるなら何かを引き出そうと大いに労した。しかし、正義が逆らうので、労の成果は彼を見捨てた。
Epistolarum libri decem 9.127.4
Proinde si quid mihi credis, remove a te petitionis invidiam, quam etiam consorti opto suaderi. Malo vobis integram esse famam quam imputari hujusmodi petitionem. Haec me amice et benigna circa te voluntate suadere, pro mutua in nos diligentia recognosces.
PL 18, 355Bだからもし私を信じるなら、請願への反感をあなたから遠ざけよ。共同の相手〔consorti〕にもそれを勧めてほしい。諸君二人に評判が損なわれずにあるほうを、この種の請願が責められるよりも、私は望む。これを私が友として、あなたに向けた善き意志から勧めていることを、我々への互いの心配りから、あなたは認めるだろう。
Epistolarum libri decem 9.127.5
Intelligis enim nihil me magis quam existimationem familiarium nostrorum debere curare. Vale.
PL 18, 355B実際、私は我々の身内の評判ほど気にかけるべきものはないと、あなたはわかっているだろう。健やかであれ。