シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VII, Caput XCVI 第VII巻 第XCVI章

SYMMACHUS LONGIMANO.

シュンマクスよりロンギマヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 305B · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 7.96.1

1

In favorem me Dynami cohortaris, cujus tibi amore non cesserim. Est enim vir artium bonarum, cultus, ornatus. Libens itaque in tuam concedo sententiam, dignumque esse praedico qui nostro ordini copuletur.

PL 18, 305B

あなたは私に、ディュナミウスへの好意を促す。私は彼への愛では、あなたに劣らない。彼は善き技芸、教養、品位を備えた人だからである。そこで喜んであなたの意見に与し、彼が我々の身分に結ばれるにふさわしい人であると宣言する。

Epistolarum libri decem 7.96.2

2

Sed adjicienda est ei praerogativa militiae, ut beneficio allectionis utatur. His quippe tantum munia relaxari divalia constituta voluerunt, quos castrensis honor illuminat.

PL 18, 305B

だが、彼には軍務の特権が付け加えられねばならない。選任の恩恵を用いられるようにである。実際、神なる勅法が公の務めを免除しようと望んだのは、軍営の栄誉に照らされた者たちだけだった。

Epistolarum libri decem 7.96.3

3

Si igitur et hoc insigne detuleris, quod annonarum et evectionum cumulet adjectio, prono cursu in consulares legetur. Quare in tua manu est et illius meritum, et meum studium supplementis talibus adjuvare.

PL 18, 305B

それゆえ、配給と駅逓の使用権の加増という、この徽章をもあなたが授けるなら、彼は一直線に執政官格の者たちのうちに数えられるであろう。したがって、彼の功績を、またそのような補いによって助けようとする私の熱意を、いずれも支えうるのは、あなたの手にある。

Epistolarum libri decem 7.96.4

4

Interea nimis miror, quod in viro illustri Flaviano domino et filio meo, nec gradum honoris, nec jus amicitiae cogitasti. Nam cum praestans auctoritas tua vinarii tituli debita flagitaret, usque ad officii multam condemnatione progressa est.

PL 18, 305C

そのあいだ、私は大いに驚いている。顕貴の人〔illustris〕フラウィアヌス、わが主にして息子について、あなたは、栄誉の位も友情の権利も考えに入れなかったのである。あなたの卓越した権威が、ぶどう酒の名目の負担〔vinarii tituli。ぶどう酒の供出にかかわる負担と取った。意味は定かでない〕を迫ったとき、属僚への罰金という有罪判決にまで進んだ。

Epistolarum libri decem 7.96.5

5

Patienter admitte, neque praefecturam, neque amantissimum tui virum tali contumelia debuisse perstringi. Quaeso igitur, ut tantum ei posthac deferre digneris, quantum tibi invicem convenit exhiberi.

PL 18, 305C

耐えて受け入れてほしい、長官職も、あなたを最も愛する人も、そのような侮辱で責められるべきではなかった。そこで頼む、今後は彼に、あなたに同じように示されるのが相応な分だけの敬意を、払うことをよしとせよ。

Epistolarum libri decem 7.96.6

6

Ego certe amborum parens nihil a te patior stridoris emergere: quinimo religiosis officiis crescere inter vos causas mutui amoris exopto. Vale.

PL 18, 305C

私は、二人の親として、あなたから軋轢が生じるのは断じて許さない。むしろ、義理堅い〔religiosus〕務めを通じて、二人のあいだに相互の愛の理由が増すよう願う。健やかであれ。