シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XIV 第III巻 第XIV章

SYMMACHUS NAUCELLIO.

シュンマクスよりナウケッリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 204C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 3.14.1

1

In aere meo duco, quod te adornare optatum reditum nuntiasti. Sed male metuo, ne hoc studium tui, negatio habitationis impediat, quam peto, ut in bonam partem voti erga te mei certus accipias.

PL 18, 204C

あなたが望みの帰還を準備していると知らせたことを、私は自分の得に数える。だが、あなたのこの熱意を、住まいを断ることが妨げはしないかと、ひどく恐れる。あなたに対する私の願いは確かだと知って、この断りを好意的に受け取ってほしい。

Epistolarum libri decem 3.14.2

2

Deos enim facio testes, has domus, quarum alteram postulasti, jamdudum a me hospitibus esse decretas.

PL 18, 204C

神々を証人に立てる。この二つの家は、あなたはそのうちの一つを求めたのだが、とうに私が客人たちのために定めていたのだ。

Epistolarum libri decem 3.14.3

3

Quaeso igitur, ut sacramento commodes fidem, qui vel animo tantum meo credere debuisses, et in aedes tuas festinus recurras: siquidem domus, quae tibi prius ambitiose per aetatem viventi et habitanti cum liberis satisfecit, senilem moderationem distributis in alias domus filiis non debet offendere. Vale.

PL 18, 204D

だから頼む、あなたは私の心だけでも信じるべきだったのだから、私の誓い〔sacramentum〕に信を置いてほしい。そして、急いであなた自身の家に戻ってほしい。以前、年齢にものを言わせて華やかに、子らと暮らし住んでいたあなたを満足させた家は、子らが他の家々に分かれたいま、老いの節度を損なうことはないはずだ。健やかであれ。