シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VII, Caput CIX 第VII巻 第CIX章

SYMMACHUS PATRUINO.

シュンマクスよりパトルイヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 308A · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 7.109.1

1

Aperta est improbitas eorum qui reducunt in quaestionem pactionibus terminata, et per impatientiam quietis finem jurgii secunda lite commutant. Aestima igitur filii mei Caeciliani dolorem, cui otium conciliare non potuit damnis patrimonii empta concordia.

PL 18, 308A

取り決めで終わったことを再び争いに引き戻し、静けさへの我慢のなさから、争いの終わりを新たな訴訟に取り替える者たちの不正は、明白である。それゆえ、私の息子カエキリアヌスの痛みを推し量れ。彼は財産の損失で買った和合によって、安らぎを得ることができなかったのである。

Epistolarum libri decem 7.109.2

2

Nam reducitur in longinqua judicia, quibus facile, si suffragium tuleris, eruetur: est enim in te atque fratre portus omnium, quos fortuita sollicitant.

PL 18, 308B

実際、彼は遠方の裁判に引き戻されているが、あなたが後押しすれば、そこから容易に救い出されるであろう。思いがけない災難に悩まされる人々すべての港が、あなたと兄弟のうちにあるからである。

Epistolarum libri decem 7.109.3

3

Prolixior in petendo non esse debeo, cum causae qualitas, et tua justitia plus de te favoris quam meus interventus eliciat. Vale.

PL 18, 308B

願うにあたって、これ以上くどくどしくある必要はない。訴訟の性質と、あなたの正義が、私の取りなし以上に、あなたからの好意を引き出すからである。健やかであれ。