Epistolarum libri decem 9.68.1
Soleo amicitias optimorum primus expetere. Nunc fortunae meae inclinatio ut praevenirer effecit. Tribuenda est igitur venia tarditatis, non negligentiae, sed moestitudini meae: et bono omine familiaritas copulanda, cui auspicium fortunatus praestitisti.
PL 18, 342B私は、最も優れた人々の友情を自ら最初に求めるのが常である。いま、私の運の傾きのために、先を越されることになった。それゆえ、遅れの許しが与えられるべきであり、それは怠慢によるのではなく私の悲しみによる。あなたが幸先を与えてくれた親交は、良い兆しのうちに結ばれるべきである。
Epistolarum libri decem 9.68.2
Sed licet me ipse officii ordine et dignatione praeverteris; in posterum tamen nequaquam residem judicabis, ut animorum nostrorum conciliatio, quae tuo invitamento sumpsit exordium, meis litteris frequentata cumuletur. Vale.
PL 18, 342Bだが、あなたが務めの順序と厚意によって私に先んじたとしても、今後あなたは、私を怠けた者とは決して判断しないだろう。あなたの誘いで始まった我々の心の結びつきが、私の書簡の頻繁なやりとりによって積み上げられるように。健やかであれ。