シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber V, Caput V 第V巻 第V章

SYMMACHUS THEODORO.

シュンマクスよりテオドルスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 245C · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 5.5.1

1

Spectata est tibi, ut arbitror, amicitiae meae veritas. Hinc factum ut me in consortium festorum tuorum consul ascires. Praestetur, oro, his litteris eadem fides quae nos evocatione dignos judicavit.

PL 18, 245C

あなたには、私の友情の真実が試されたと思う。そこで、執政官であるあなたは、私をあなたの祝祭の仲間に招いた。この書簡にも、我々を招くに値すると判断したのと同じ信を与えてほしい。

Epistolarum libri decem 5.5.2

2

Diu inter desiderium tui et unici mei curam dubius electionis pependi. Tuus honor suadebat profectionem, illius institutio praetendebat obvias manus. Tandem secutus sum quod ipse fecisses. Officia enim illa laetitiae, ista pietatis.

PL 18, 245C

長いあいだ、あなたへの思いと、一人息子への心配とのあいだで、どちらを選ぶか迷って揺れていた。あなたの栄誉は出立を勧め、あの子の教育は、行く手をさえぎる手を差し出していた。ついに、あなた自身ならばしたであろうことに従った。前者は喜びの務め、後者は情愛〔pietas〕の務めだからである。

Epistolarum libri decem 5.5.3

3

Tuae amplitudinis curulem stipabunt obsequia multorum. Huic in solo patre votum est. Plura pro nobis indulgentissimus in suos tuus animus tecum loquetur. Cui ego excusationis meae partes injungo, quia verbis agenda non sunt quae melius interpretatur affectio. Vale.

PL 18, 245D

あなたの偉大さの高官席〔sella curulis〕を、多くの人の追従が取り巻くであろう。この子の願いは、父ただ一人にある〔huic は前の節の息子を指すと取った〕。我々のために多くを、身内にいたって寛大なあなたの心が、あなたと語るであろう。その心に、私は私の弁明の役目を負わせる。言葉で行うべきではないことは、情愛のほうがよく解き明かすからである。健やかであれ。