シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput LVII 第X巻 第LVII章

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 387A · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 10.57.1

1

Soli omnium potestis aeternae Urbis expensas a defectu sumptuum vindicare, D. imperator. Majestati autem vestrae subditae potestates, tantum mediocribus causis valent ferre medicinam, magnarum vero rerum mole superantur.

PL 18, 387A

あなただけが〔vos。一人の相手への敬意の複数〕、永遠の都の支出を、費用の欠乏から救うことができる、主なる〔D. は domine の略。敬称〕皇帝よ。あなたの威光に服する権力は、中程度の事柄にしか癒やしを施せず、大事の重みには打ち負かされる。

Epistolarum libri decem 10.57.2

2

Ad vos igitur salutaria numina convolamus, et opem largam P. R. imploramus aerario, cui jam diu solitorum nihil vectigalium decretae provinciae contulerunt.

PL 18, 387A

それゆえ我々は、救いの神威であるあなたのもとへ駆け寄り、ローマ人民の国庫のために豊かな援助を乞う。決められた属州は、久しく、慣例の税の何一つもそれに納めていない。

Epistolarum libri decem 10.57.3

3

Atque ideo justus est metus ne cessantibus subsidiis necessaria deserantur, quae hactenus personae tenues, alieno, ut queruntur, aere tolerarunt.

PL 18, 387B

それゆえ、援助が止まれば、これまで貧しい人々が(彼らの訴えによれば)借金をして支えてきた必要物が見捨てられるのではないかという恐れは、正当である。

Epistolarum libri decem 10.57.4

4

Super haec etiam reverendus ordo consultus, cum per se mederi afflictis rebus nequiret, opem vestrae perennitatis oravit. Edita ratio est vectigalium, quae Hispanienses atque Alexandrinos invehere debuit commeatus.

PL 18, 387B

そのうえ、敬うべき身分〔元老院〕も諮問され、自力では傷んだ事態を癒せないので、あなたの永続性の援助を乞うた。ヒスパニアとアレクサンドリアの補給を運び込むはずであった税収の勘定が提出された。

Epistolarum libri decem 10.57.5

5

Expensionum quoque titulos competentes officii cura digessit. Quaeso, ut omnibus, quae cohaerent, libenter inspectis, utilitati publicae velox remedium porrigatis: urgentibus enim causis, negari non potest illatio solemnis impendii.

PL 18, 387B

支出の相応の項目も、属僚の配慮により整理された。願わくは、結びつく一切を快く検分したうえで、公益に速やかな救済を差し出してほしい。差し迫った事情があるとき、恒例の費用の納入は拒みえないからである。

Epistolarum libri decem 10.57.6

6

Quare ferte propitii, ut soletis, auxilium: et qui mentibus piis nova P. R. beneficia defertis, etiam prisca servate: atque Urbi vestrae annuere dignemini, et quod praetermissio praeterita suspendit, et quod futurus usus exspectat feliciter.

PL 18, 387B

それゆえ、いつものように好意をもって援助をもたらしてほしい。そして敬虔な思いでローマ人民に新たな恩恵をもたらすあなたが、昔からのものも保ってほしい。そして、過去の怠りが止めたものも、未来の用が待つものも、あなたの都に幸いに認めることをよしとしてほしい。