シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput LXVI 第II巻 第LXVI章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 195A · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 2.66.1

1

Si amicitiae semper ratio deposcit, cur mutua negotia alterius juvemus officiis, quanto impensior utilitatibus propinquorum cura debetur, quorum nobis bona et adversa communia sunt?

PL 18, 195A

もし友情がいつも、互いの用事を相互の務めで助けるべきだと要求するなら、お互いの善いことも悪いことも共通である近親の利益に対しては、どれほどそれ以上の配慮が負われることか。

Epistolarum libri decem 2.66.2

2

Quid quod saepe bonitas causae cohortatur, ut quod debemus generi, tribuamus promptius aequitati? Quae me non minus pro illo, quam necessitudo commovit, ut ipse etiam comperto ex relatione Victoris spectabilis viri negotio judicabis.

PL 18, 195A

さらに、事の善さがしばしば、我々が親族に負うものを、より速やかに公正に与えよと勧めることはどうか。公正は、血縁の絆に劣らず、私を彼のために動かした。貴顕の人〔spectabilis〕ウィクトルの報告によって事情を知れば、あなた自身もそう判断するだろう。

Epistolarum libri decem 2.66.3

3

Nam quo res notior fieret, publicae epistolae malui exempla sociare, ne quid fiducia dicere per gratiam judicarer. Nunc, si tibi voluntas mea cordi est, praesta huic quaestioni maturam securitatem, quam pro justitia etiam me silente deferres.

PL 18, 195A

事がよりよく知られるように、公の書簡の写しを添えることにした。確信をもって述べることが、好意によるものと思われぬようにである。いま、あなたが私の意志を心にかけるなら、この件に早い安心を与えてほしい。あなたは、私が黙っていても、正義のゆえにそれをしただろうが。