Epistolarum libri decem 8.20.1
Prae caeteris temporum vicibus aestate delector: non quod diurnas horas longior solis meta producit, nec quod res rationesque nostrae nova fruge ditescunt: sed quia pacata navigatione desideratas mihi litteras tuas frequens invehit commeatus.
PL 18, 316B季節の移り変わりのうちで、私は夏をとりわけ喜ぶ。昼の時間を太陽の長い行程が延ばすからでも、我々の財産と勘定が新しい収穫で豊かになるからでもない。穏やかな航海によって、待ち望んでいたあなたの書簡を、頻繁な便船が運んでくるからである。
Epistolarum libri decem 8.20.2
Quid enim vel animi voluptate jucundius, vel ad officium amicitiae accommodatius praestari potest, quam ut te mei amantem usu crebri sermonis experiar?
PL 18, 316C心の喜びとして、あるいは友情の務めにふさわしいものとして、あなたが私を愛していることを、頻繁な書簡のやりとりによって確かめること以上に、何が与えられようか。
Epistolarum libri decem 8.20.3
Ergo dum anni tempus invitat, dum pervium mare est; pabula quaedam et nutrimenta mutuae affectionis veluti in hiemem congerantur. Cum haec scriberem salus mihi ex sententia suppetebat, tuis videlicet adjuta votis.
PL 18, 316Cだから、年の季節が誘い、海が通れるあいだに、冬に備えるように、相互の情の糧と養いを蓄えておこう。これを書いているとき、私の健康は思いのままであった。あなたの願いに助けられたのであろう。
Epistolarum libri decem 8.20.4
Neque enim alia nobis de causa arbitror optata succedere, quam judicio, et amore Carthaginis. Vale.
PL 18, 316C実際、我々に願いがかなうのは、カルタゴの判断と愛による〔judicio, et amore Carthaginis の係りは定かでない。カルタゴ(の人々)が我々に寄せる判断と愛と取った〕ほかに理由はないと私は思う。健やかであれ。