シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput IV 第I巻 第IV章

SYMMACHUS PATRI.

シュンマクスより父へ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 149B · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 1.4.1

1

Studium quidem Menippei Varronis imitaris, sed vincis ingenium. Nam quae in nostrates viros nunc nuper condis epigrammata, puto hebdomadon elogiis praenitere; quod haec aeque sobria, nec tamen casca sunt. Illa bono metallo cusa, torno exigi nescierunt.

PL 18, 149B

あなたはメニッポス風のウァッロの熱意をまねているが、その才は超えている。実際、あなたが最近、我々の同郷の人々について作っている碑銘詩は、『ヘブドマデス』の顕彰詩より輝いていると思う。こちらは同じく節度があり、しかも古びていないからだ。あちらは良き金属で鋳られたが、旋盤で仕上げることを知らなかった。

Epistolarum libri decem 1.4.2

2

Et duriorem materiem, nisi fallor, adniteris. Ille Pythagoram, qui animas in aeternitatem primus asseruit; ille Platonem, qui deos esse persuasit; ille Aristotelem, qui naturam bene loquendi in artem redegit; ille pauperem Curium, sed divitibus imperantem; ille severos Catones, gentem Fabiam, decora Scipionum, totumque illum triumphalem senatum parca laude perstrinxit.

PL 18, 149B

しかも、あなたはより硬い素材に取り組んでいる、私の思い違いでなければ。あの人は、ピュタゴラスを、魂を初めて永遠へと主張した人として、プラトンを、神々があると説得した人として、アリストテレスを、よく語る本性を技術にまとめた人として、貧しくとも富者に命じたクリウスを、厳格なカトーたち、ファビウス氏族、スキピオたちの栄誉、あの凱旋の元老院の全体を、乏しい称賛でかすめて触れたにすぎない。

Epistolarum libri decem 1.4.3

3

Tu ruinam proximae aetatis illuminas. Difficile factu est ut honor angustis rebus addatur. Me quoque jubes versibus tuis nonnulla subnectere.

PL 18, 149C

あなたは、近い世の没落を照らし出している。狭い境遇に栄誉を加えるのは難しい。あなたはまた、あなたの詩句に私にも何かを付け加えよと命じる。

Epistolarum libri decem 1.4.4

4

Haud ita Flaccus tuus praecepit in illis poeticae artis edictis, quorum hoc memini esse principium, ne humano capiti cervix equina jungatur. Male itaque tibi contumacia negati officii, quam mihi imprudentia promissi operis displicere.

PL 18, 149C

あなたのフラックスは、あの『詩作術』の勅令で、そうは教えなかった。その冒頭は、人間の頭に馬の首を継いではならない、であったと私は覚えている。それゆえ、約束した仕事の軽率さが私の気に障るよりは、拒んだ務めの頑固さがあなたの気に障るほうを選ぶ〔底本は Male。malo(むしろ選ぶ)と読み、contumacia を contumaciam の意に解した〕。

Epistolarum libri decem 1.4.5

5

Plura de hoc coram loquemur, quando hanc epistolam sequi paramus aut consequi. Tu coepta perage, et tam solertis eloquii esto munificus. Ego tibi ut linguae obsequia nego, ita aurium commodabo. Vale.

PL 18, 149C

これについては、この書簡の後を追うか、あるいはそれに追いつくときに、面と向かってもっと語ろう。あなたは始めたものを成し遂げよ。これほど巧みな文章の与え手であれ。私は、あなたに舌の奉仕は断るが、耳の奉仕は貸そう。健やかであれ。