シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput V 第III巻 第V章

SYMMACHUS JULIANO RUSTICO.

シュンマクスよりユリアヌス・ルスティクスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 201D · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 3.5.1

1

Aiunt qui callent rhetoricam disciplinam, nihil esse controversiae, ubi eadem partium jura sunt. Imaginem proposi ae rei postulas? Mitto decantatas judicialium meditationum fictiones, et inania simulacra causarum.

PL 18, 201D

弁論術の教えに通じた人々は、双方の権利が同じところには論争は何もないと言う。あなたは設定された事柄〔底本は proposi ae rei。propositae rei の誤植と解した〕の像を求めるのか。裁判の演習の、歌い古された虚構や、空しい訴訟の模造品は持ち出すまい。

Epistolarum libri decem 3.5.2

2

Vel haec silentii nostri diuturnitas materiae talis exemplum est. Objicies mihi dissimulati officii negligentiam: in te haec referetur oratio. Ergo quia pares sumus, dulce colludium est, ut cum altero neuter expostulet. Veniam, quam dederis, impetrabis.

PL 18, 201D

我々の沈黙のこの長さこそ、そのような題材の実例である。あなたは私に、務めを見過ごした怠慢を突きつけるだろうが、その言葉はあなたに返される。ゆえに、我々は対等であるから、互いに相手を責めないという戯れは甘美である。あなたが与える赦しを、あなたは得るだろう。

Epistolarum libri decem 3.5.3

3

Sed cur aequis tecum conditionibus ago? Jam mea causa melior, qui prior emendo utriusque delictum. Videro quae tua futura sit in referendo sermone curatio. Ego in viam reduxi amicitiae nostrae fortuitum stuporem; neque ex ea re affecto gratiam. Satis mihi laudis est, invidiam silentii diluisse. Vale.

PL 18, 201D

だが、なぜ私は対等な条件であなたと交渉するのか。すでに私の主張のほうが優れている。先に両者の過ちを正すのは私だ。返信の言葉をあなたがどう扱うかは、見てみよう。私は我々の友情の偶然の麻痺を、道に連れ戻した。そのことで恩を着せるつもりはない。沈黙の悪評を洗い流したことで、私には十分な称賛がある。健やかであれ。