Epistolarum libri decem 3.10.1
Exspectas a me litteras largiores: delector judicio tuo. Laus est enim ingenii cum desideratur ubertas. Sed velim tibi verborum copiam displicere. Nam quid agat, quo se vertat, ubi immoretur cassa rebus oratio? Odi in parvo corpore longa velamina.
PL 18, 203Bあなたは私からもっと豊かな書簡を期待している。あなたの判断を私は喜ぶ。才の豊かさが望まれることは、才の誉れだからだ。だが、あなたには言葉の多さが気に入らないでいてほしい。内容を欠いた言葉は、何をなし、どこへ向かい、どこにとどまるのか。小さな体に長い衣をまとうのは、私は嫌いだ。
Epistolarum libri decem 3.10.2
Illa vestis decenter indutui est, quae non trahit pulverem, nec in humum demissa calcatur. Scribe ergo aliquid quod respondendo producam: quanquam religione decipior, qui tibi uberes epistolas audeo polliceri. Videro quis sit futurus eventus sententiae tuae. Tamen memento non electionem me tibi spopondisse, sed copiam. Vale.
PL 18, 203Bふさわしく着られる衣とは、塵を引きずらず、地に垂れて踏まれることのない衣である。だから、私が返信で長く引き延ばせるような何かを書いてよこしてほしい。もっとも、豊かな書簡をあなたに約束するのは、誠実さ〔religio〕に欺かれたものかもしれない。あなたの考えがどんな結果になるか、見てみよう。だが覚えておいてほしい、私があなたに約束したのは選ぶ余地ではなく、量であった。健やかであれ。