シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber II, Caput LVI 第II巻 第LVI章

SYMMACHUS FLAVIANO FRATRI.

シュンマクスより兄弟フラウィアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 192C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 2.56.1

1

In maximis quidem rebus, quid mihi studii atque amoris impendas, frequenter adverti. Sed quoque crebri sermonis officia, ut pote ex intimo affectu deprompta complector: quorum assiduitas cultum circa te meum pari lance compensat.

PL 18, 192C

最も大きな事柄において、あなたが私にどれほどの熱意と愛を傾けるか、しばしば気づいた。だが、頻繁な語らいの務めも、最も内なる情から出たものとして受け入れる。その絶え間なさは、あなたへの私の敬意に、同じ秤で報いている。

Epistolarum libri decem 2.56.2

2

Jucunditas vero tanta est, ut fatear me alloquio tuo potius incitari ad desiderium, quam repleri. Ea quippe rerum omnium ratio atque natura est, ut quae humanis sensibus blandiuntur, nequeant offerre fastidium.

PL 18, 192C

その愉しさはあまりに大きく、あなたの語りかけは私を満たすより、むしろ思慕へかき立てると認める。あらゆる事柄の道理と本性は、人の感覚を和らげるものが倦怠を生じえないというものだからである。

Epistolarum libri decem 2.56.3

3

Itaque cum solvendis atque agendis gratiis par esse non possim; facio quod solent improbi debitores, qui adhuc alieno aere depressi cupiunt secundo nexu fenoris obligari.

PL 18, 192C

それゆえ、礼を述べて返すことで釣り合えないので、不良な債務者がするようにする。彼らは借財〔alieno aere〕に押し潰されながら、なお第二の利息の縛りに身を置くことを望む。

Epistolarum libri decem 2.56.4

4

Quare etsi numerosae sint litterae tuae; non ut ingratus, sed ut muneris tui cupidus postulo crebriores. Facile autem conjici potest, quam vicem colloquii otiosus ipse pollicear, cum ab occupato hujusmodi officium impatienter exposcam. Vale.

PL 18, 192D

それゆえ、あなたの書簡が多くても、忘恩の者としてでなく、あなたの贈り物を欲する者として、いっそう頻繁な書簡を求める。私自身が暇な身で語らいにどんな返礼を約束するかは、忙しい者にこのような務めを我慢できずに求めることから、容易に推し量れる。健やかであれ。