Epistolarum libri decem 1.14.1
Petis a me litteras longiores. Est hoc in nos veri amoris indicium. Sed ego qui sum paupertini ingenii mei mihi conscius, Laconicae malo studere brevitati, quam multijugis paginis infantiae maciem publicare.
PL 18, 152Dあなたは私に、より長い書簡を求める。これは我々への真の愛の証だ。だが私は、自分の才の乏しさを自覚しているので、幾重にも連ねた紙面で口下手の痩せ衰えをさらすより、ラコニア風の簡潔さを学ぶほうを選ぶ。
Epistolarum libri decem 1.14.2
Nec mirum si eloquii nostri vena tenuata est; quam dudum neque ullius poematis tui, neque pedestrium voluminum lectione juvisti. Unde igitur sermonis mei largam poscis usuram, qui nihil litterati fenoris credidisti?
PL 18, 153A我々の雄弁の水脈が細くなったとしても不思議はない。あなたは久しく、自分の詩も、散文の巻も、読ませて助けてくれなかったのだから。それなのに、文学の利息を何も貸さなかった者に対して、なぜ私の言葉の豊かな利子を求めるのか。
Epistolarum libri decem 1.14.3
Volitat tuus Mosella per manus sinusque multorum, divinis a te versibus consecratus: sed tantum nostra ora praelabitur.
PL 18, 153Aあなたの『モセッラ』は、神々しい詩句であなたに聖別され、多くの人々の手と懐を飛び回っている。だが、我々の口元〔ora は「岸」とも取れ、川の縁語〕をかすめるばかりだ。
Epistolarum libri decem 1.14.4
Cur me istius libelli, quaeso, exsortem esse voluisti? aut amusos tibi videbar, qui dijudicare non possem; aut certe malignus, qui laudare nescirem. Itaque vel ingenio meo plurimum, vel moribus, derogasti.
PL 18, 153Aなぜあなたは、私をこの小冊子に与らせないことにしたのか。私が判断できない教養のない者〔amusos。ギリシア語〕に見えたのか、それとも称賛を知らない意地悪者に見えたのか。いずれにせよあなたは、私の才を、あるいは品行を、大いに貶めた。
Epistolarum libri decem 1.14.5
Ego tamen contra interdictum tuum mox ad illius operis arcana perveni. Velim reticere, quid sentiam: velim de te justo silentio vindicari, sed admiratio scriptorum sensum frangit injuriae.
PL 18, 153Aだが私は、あなたの禁止に反して、まもなくその作品の秘奥に至った。感想を黙っていたい、正当な沈黙であなたに報復したい。だが、作品への驚嘆が、不当な扱いへの思いを打ち砕く。
Epistolarum libri decem 1.14.6
Novi enim istum fluvium, cum aeternorum principum jam pridem signa comitarer, parem multis, imparem maximis. Nunc improviso clarorum versuum dignitate Aegyptio Melone majorem, frigidiorem Scythico Tanai, clarioremque hoc nostro populari Fucino reddidisti.
PL 18, 153A私はこの川を知っていた、永遠の君主たちの軍旗に従っていたころ、多くの川と並び、最大の川には及ばないものとして。今や突然、あなたは輝かしい詩句の品位によって、エジプトのメロ〔Melo。ナイル川の古称〕よりも大きく、スキュティアのタナイスよりも冷たく、我々の郷里のフキヌス湖よりも名高いものにした。
Epistolarum libri decem 1.14.7
Nequaquam tibi crederem, de Mosellae ortu ac meatu magna narranti, nisi certo scirem quod nec in poemate mentiaris.
PL 18, 153Bあなたがモセッラ川の源と流れについて大いに語っても、あなたが詩の中でさえ偽らないことを確かに知っていなければ、私は決して信じなかっただろう。
Epistolarum libri decem 1.14.8
Unde illa amnicorum piscium examina reperisti? quam nominibus varia, tam coloribus, ut magnitudine distantia, sic sapore; quae pigmentis istius carminis supra naturae dona fucasti.
PL 18, 153Bあの川の魚の群れを、あなたはどこで見いだしたのか。名前も色もさまざま、大きさが違うように味も異なる。それらをあなたは、この詩の絵の具で、自然の賜物以上に彩った。
Epistolarum libri decem 1.14.9
Atqui in tuis mensis saepe versatus, cum pleraque alia, quae tunc in praetorio erant, esui objecta mirarer; nunquam hoc genus piscium deprehendi. Quando hi pisces in libro tibi nati sunt, qui in ferculis non fuerunt? Jocari me putas, atque agere nugas?
PL 18, 153Bだが私はあなたの食卓にしばしば出入りし、そのとき官邸にあった他の多くの食べ物が供されるのに驚いたが、この種の魚は一度も見かけなかった。皿にはなかった魚が、いつあなたのために書物の中で生まれたのか。私が冗談を言い、戯言を並べていると思うか。
Epistolarum libri decem 1.14.10
Ita me diis probabilem praestem! ut ego tuum carmen libris Maronis adjungo. Sed jam desinam mei oblitus doloris, inhaerere laudibus tuis, ne hoc quoque ad gloriam tuam accedat, quod te miramur offensi.
PL 18, 153C神々に誓って、私が良き者と認められるように。私はあなたの詩をマロ〔ウェルギリウス〕の書に並べる。だが、自分の痛みを忘れて、あなたの称賛にとどまり続けるのはもうやめよう。我々が腹を立てながらもあなたに驚嘆している、ということまでが、あなたの栄光に加わらないように。
Epistolarum libri decem 1.14.11
Spargas licet volumina, et me semper excipias: fruemur tamen tuo opere, sed aliorum benignitate. Vale.
PL 18, 153Cあなたが巻物をばらまき、私をいつも除外しても、我々はなおあなたの作品を享受するだろう、ただしそれは他の人々の好意によって。健やかであれ。