シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput XXXI 第IX巻 第XXXI章

SYMMACHUS CARTERIO.

シュンマクスよりカルテリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 334C · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 9.31.1

1

Quod defendendum socero erat, cujus te momordit querela, competenter in Epictetum commotus implesti. Caret foro, et inconsultae linguae pretium tulit. Ac, si quid mihi credis, contumeliae talione correctus est.

PL 18, 334C

岳父のために守られるべきであったことを――その〔岳父の〕苦情があなたを噛んだのだ――あなたはエピクテトゥスに憤って、適切に果たした。彼は法廷を失い、無分別な舌の代価を負った。もし私を信じるなら、彼は侮辱の報復によって矯正されたのだ。

Epistolarum libri decem 9.31.2

2

Nunc ingenium tuum moresque considerans, flecte ad veniam placabilem voluntatem. Scis causidicorum saepe improvidos lapsus: et cum ornares tribunalia, ante defensor, post cognitor jurgiorum, talis advocationis errori plerumque restitisti.

PL 18, 334D

今、あなたの才と人柄を考え、穏やかな心を赦しへと向けてほしい。あなたは弁護士たちがしばしば不注意に過つことを知っている。あなたが法廷を飾っていたとき、前には弁護人、のちには争いの審理者として、そうした弁論の過ちにしばしば抵抗した。

Epistolarum libri decem 9.31.3

3

Sed quia nunc aliqui, quorum tuta flagitia sunt, Epicteti amici mei silentio claruerunt; quaeso, ne diu infortunato potius quam innocenti patiaris illudi. Faciet vir amplissimus, communis frater, quidquid te velle cognoverit.

PL 18, 334D

ところで、今や、悪事が罰されずにいるような者たちが、私の友エピクテトゥスの沈黙のうちに名を上げたので、頼む。無実というより不運な者が、長く嘲られるのを許さないでほしい。いとも高貴な人、我々共通の兄弟は、あなたの望みを知れば、何でもするだろう。

Epistolarum libri decem 9.31.4

4

Erit etiam ille promptus ad restituendum ei munus orandi, si voluntatis tuae sumat indicium.

PL 18, 334D

彼もまた、あなたの意向のしるしを受ければ、弁論の務めを彼に返す用意があるだろう。

Epistolarum libri decem 9.31.5

5

Tu modo benignam mentem litteris meis applica; et qui togae amicus es, cujus laude supra alios splenduisti, honesto ordini notam detrahe, et homini parum cauto rogatus ignosce. Vale.

PL 18, 334D

あなたはただ、好意ある心を私の書簡に向けてほしい。法服の友であり、その称賛で他の者を超えて輝いたあなたは、高潔な身分から汚名を取り去り、請われて不注意な人を赦してほしい。健やかであれ。