シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput LXXII 第IV巻 第LXXII章

SYMMACHUS EUSIGNIO.

シュンマクスよりエウシグニウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 244B · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 4.72.1

1

Frequens usus ostendit, et clara animi tui documenta testantur, exempla verae amicitiae de te capienda.

PL 18, 244B

頻繁な交わりが示し、あなたの心の明らかな証が証言している。まことの友情の範例は、あなたから取るべきだと。

Epistolarum libri decem 4.72.2

2

Neque enim quisquam constantiam firmiorem familiaribus impendit officiis, praesertim in tanta publicarum curarum mole, quae alterius studium posset hebetare, nisi obstrepentes necessitates affectio fraterna superaret.

PL 18, 244B

親しい務めに、あなた以上に固い恒常を注ぐ者はいない。とりわけ公の務めの重荷が大きいときには、それは他の者の熱意を鈍らせえようが、兄弟の情が、押し寄せる必要に打ち勝たないかぎりそうである。

Epistolarum libri decem 4.72.3

3

Quod solum igitur verecundiae convenit, cedo praestantissimae religioni, meque imparem referendae vicissitudini pudenter agnosco.

PL 18, 244B

それゆえ、慎みにふさわしい唯一のこととして、私はあなたのすぐれた務め〔religio〕に譲り、報い返すに力の及ばないことを、恥じつつ認める。

Epistolarum libri decem 4.72.4

4

Nec vereor ne diligentia tua tali laude lentescat; quin potius spero benevolentiam (si quid pleno adjicitur) largiorem, quia bonis familiare est studia benigna cumulare, quorum gratiam sentiunt non perire. Vale.

PL 18, 244B

あなたの心配りがこのような称賛で緩むことを、私は恐れない。むしろ好意が(満ちたものに何かが加わるならば)いっそう豊かになることを望む。善き人々には、好意の熱意を積み重ねるのが常で、その感謝が失われないと感じるからである。健やかであれ。