Epistolarum libri decem 8.22.1
In ore tuo vernat Cecropia musa: mihi lingua Latiaris est. Nec desideraveris aequa styli mei munera. Litteris vincimur, amore certamus. Sed merito rescriberem, si solam epistolam detulisses.
PL 18, 317Aあなたの口には、ケクロプスのムーサ〔アテナイの詩神。ギリシア語の弁〕が花開く。私の舌はラティウムのものである。我が筆から同等の贈り物を求めてはならない。文才では我々は劣り、愛では張り合う。だが、あなたが書簡だけを届けたのであれば、私は当然返書を書いたであろう。
Epistolarum libri decem 8.22.2
Tu vero, ut es amicorum diligens, bibliothecae nostrae carminum tuorum divitias intulisti. Quid tibi hoc dignum rependam, tenuis ipse facundiae, et paupertini ingenii? Tradam publicae admirationi, quae legenda misisti.
PL 18, 317Aところが、あなたは友に対して行き届いた人なので、我々の蔵書に、あなたの詩の富を送り込んだ。弁舌に乏しく才も貧しい私が、これにふさわしいどんなお返しをしようか。あなたが読むようにと送ったものを、公の称賛にゆだねよう。
Epistolarum libri decem 8.22.3
Et quanquam laudator impar, bonum saeculi publicabo. Nihil ex hoc derogabitur operis tui gloriae. Nam et Homerum novimus a dissimilibus praedicari. Careret quippe fama magnorum virorum celebritate, si etiam minoribus testibus contenta non esset.
PL 18, 317A称賛者としては釣り合わないが、時代の良きものを公にしよう。それであなたの作品の栄光が損なわれることはない。実にホメロスさえ、似ても似つかぬ者たちから称えられていると、我々は知っている。偉人たちの名声は、より小さな証人たちにも満足しなければ、人々のあいだに広まることを欠いたであろうからである。
Epistolarum libri decem 8.22.4
Sed quid haec longius traho, cum brevitatem verecundia tua postulet? Cura ut valeas. Et si quid stylo adjeceris, cum mediocri judice, sed non ingrato lectore, participa. Vale.
PL 18, 317Bだが、あなたの慎みが簡潔さを求めるのに、なぜこれ以上引き延ばすのか。健康に気をつけよ。そして筆で何か書き加えたなら、凡庸な判者ではあるが恩知らずではない読者として、私にも分けてくれ。健やかであれ。