シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput LXXVII 第X巻 第LXXVII章

IMP. HONORIUS AUG. SYMMACHO PRAEF. URB.

皇帝ホノリウス・アウグストゥスより首都長官シュンマクスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 402A · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 10.77.1

1

Magnarum deliberationum non debet citum esse judicium, nec temere proferenda sunt quae servanda in perpetuum sanciuntur. Saepe de episcopis Urbis aeternae altercatione partium sub examine sacerdotum concessa cognitio est.

PL 18, 402A

重大な審議の判断は急いではならず、永久に守られるべく定められることを軽率に宣してはならない。永遠の都の司教たちについては、派の争いがあったとき、司教たちの審理のもとで審問が認められることがしばしばあった。

Epistolarum libri decem 10.77.2

2

Sed ne quid festinum celeritate judicii proferatur, id clementiae nostrae sedit arbitrio. At quoniam vicinitas sanctorum dierum episcopi praesentiam postularet, nec in urbe sacratissima fas est, pascharum praesertim dies, sine sacerdote celebrare, idcirco, Symmache parens carissime atque amantissime, illustris magnificentia tua Achilleum nos elegisse cognoscat, quem a favore partium constat esse alienum, qui mysteria sacra observationis impleret.

PL 18, 402B

だが、判断の速さによって何ひとつ性急に宣せられることのないよう、それは我々の寛容の裁量が決めたことである。ところで、聖なる日々が近づいて司教の臨席が求められ、いとも神聖な都において、とりわけ復活祭の日々を司教なしに祝うことは許されないので、それゆえ、いとも親愛なる、いとも愛情深い親シュンマクスよ、顕貴〔illustris〕なるあなたの壮麗さは、我々がアキッレウスを選んだと知れ。彼が派への肩入れから離れていることは明らかであり、祭日の守りの聖なる奥義を執り行う者としてである〔observationis の係りは定かでない。祭日を守ることと取った〕。

Epistolarum libri decem 10.77.3

3

Transactis vero festis diebus ex judicio sacerdotum quae debeant custodiri concilio maturiore tractabimus.

PL 18, 402B

祝日が終わってのち、司教たちの判断にもとづいて何が守られるべきかを、いっそう熟した協議で扱おう。

Epistolarum libri decem 10.77.4

4

Monemus sane ut regionum primatibus evocatis, disciplinae publicae quietique prospicias: quibus decretorum nostrorum praecepta jubeas aperiri, ne quis scilicet ullum tumultum neque seditionem audeat commovere: quam si quis insana persuasione conquiret, non in eos tantum qui in perturbatione fuerint deprehensi, sed in regionum quoque priores sciat vindicandum.

PL 18, 402B

また、地区の首長たちを召集し、公の規律と静穏に配慮せよと勧告する。彼らに我々の決定の命令を開示するよう命じよ。いかなる騒乱も反乱も、誰も敢えて起こしてはならぬからである。もし誰かが、狂った説得によってこれを引き起こすなら、混乱の中で捕らえられた者たちのみならず、地区の長たちにも罰が及ぶと知れ。

Epistolarum libri decem 10.77.5

5

Novimus enim quietem publicam facile custodiri, si incentorum cupiditates et fomenta cessaverint.

PL 18, 402C

実に我々は、煽動の欲望と火種が絶えれば、公の静穏が容易に保たれることを知っている。