Epistolarum libri decem 7.126.1
Non novum atque intentatum refero postulatum, sed quod ingestum tuis auribus recognoscas. Illustris memoriae viri Rufini expraefecti urbis filias paterna affectione defendo: quarum sollicitudinem per vos, quibus reipubl. cura est, opto tutari.
PL 18, 311C私が持ち出すのは、新しい、試みられたことのない願いではなく、あなたの耳に繰り返し入れられて思い当たるはずのものである。顕貴の人〔illustris〕として記憶される元首都長官ルフィヌスの娘たちを、私は父としての情をもって守る。その憂いを、国の務めを担う諸君を通じて守ってもらいたい。
Epistolarum libri decem 7.126.2
Et ideo precator accedo, ut quidquid clarae quidem, sed miserabilis domus usus exegerit, facili impetratione mereantur. Res namque illis est per Apuliam, non tam reditu ampla, quam censu.
PL 18, 311Cそれゆえ私は懇願者として進み出る。名門ではあるが憐れむべきこの家の必要が求めるものは何であれ、彼女らが容易な許しによって得られるように。彼女らの財産はアプリアにあるが、収益よりも資産評価額において大きい。
Epistolarum libri decem 7.126.3
Haec nisi bonorum judicum fulciatur auxilio, publicis oneribus fessa succumbet. Opis igitur tuae levamen exspectat. Me quoque tibi facies gratiae debitorem, si gravi pondere victam salutaris defensor erexeris. Vale.
PL 18, 311Cこれは、公の負担に疲れて、善き裁判官たちの助けに支えられなければ屈するであろう。ゆえにあなたの助けによる軽減を待っている。もしあなたが、重荷に打ち負かされた彼女らを救い起こす守り手となるなら、あなたは私をもあなたに恩義ある者とすることになる。健やかであれ。