Epistolarum libri decem 4.5.1
Commendationem non desiderat, qui ad agendas gratias pergit. Et ideo Flavianus filius meus fretus culminis tui beneficiis levat istiusmodi labore curam parentis.
PL 18, 223B感謝を述べに赴く者には、推薦は要らない。ゆえに我が息子フラウィアヌスは、あなたの高みの恩恵を頼みとして、親である私の気遣いを、そうした労苦から軽くしている。
Epistolarum libri decem 4.5.2
Restat, ut scribam, quod illius coram gratulatio sequetur, nihil esse ad integrandas fortunas hominum virtutibus tuis promptius. Reddideras inclinatum pristinum statum, et putabaris consumpsisse praestanda.
PL 18, 223Cあとは私が書き添えることが残っている。彼が直接に礼を述べるであろうが、人々の財運を立て直すのに、あなたの徳より素早いものはない、ということだ。あなたは傾いたものを以前の状態に戻し、与えるべきものを使い尽くしたと思われていた。
Epistolarum libri decem 4.5.3
Nunc adjecta est ei honorabilis evocatio. quam testimonii tui juvit auctoritas. Novos beneficiorum gradus invenis, et inconstantem putas amorem, qui incrementa non accepit. O felicis ingenii benignitatem!
PL 18, 223Cいまや彼には、名誉ある召還が加わった。それをあなたの証言の権威が助けたのである。あなたは恩恵の新しい段階を見いだし、増しを受けなかった愛は不安定だと考える。ああ、恵まれた天性の好意よ。
Epistolarum libri decem 4.5.4
Quid Flaviano meo amplius velim nescio, cum tu sponte praecurrens impudentes nos facias aestimari, si adhuc aliquid optamus. Vale.
PL 18, 223C私はフラウィアヌスにこれ以上何を望むべきか知らない。あなたが自ら先に与えて、まだ何かを望む我々を厚かましいと思わせるのだから。健やかであれ。