Epistolarum libri decem 10.25.1
Inter praecipua negotiorum saepe curatum est ut erudiendis nobilibus philosophi praeceptores ex Attica poscerentur. Itaque nonnullos jus et auctoritas publica in usum nostrae urbis accepit, D. imperator.
PL 18, 363D事柄のうちでも主要なものとして、貴族を教育するために、哲学者の教師をアッティカから呼び寄せることが、しばしば取り計らわれてきた。それゆえ、公の権利と権威は、幾人かを我々の都の用に受け入れた、主なる皇帝よ。
Epistolarum libri decem 10.25.2
Nunc vestri saeculi bonitas ultro optimatem sapientiae Romanis gymnasiis arrogavit: siquidem Celsus, ortus Achetimo patre (quem memoria litterarum Aristoteli supparem fuisse consentit), juventuti nostrae magisterium bonarum artium pollicetur, nullum quaestum professionis affectans, atque ideo dignus in amplissimum ordinem cooptari, ut animum vitiis avaritiae liberum dignitatis praemio muneremur.
PL 18, 363D今やあなたの世〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の善良が、自ら進んで、知恵の最良の人をローマの学び舎に与えた。すなわちケルススは、父アケティムス——文献の記憶は、彼がアリストテレスにほぼ並ぶ者だったと認めている——の子として生まれ、善き学芸の教えを我々の若者に約束し、職業の利得を一切求めない。それゆえ、いとも高貴な身分に加えられるにふさわしい。私欲の悪徳から自由な心に、位の報いを与えるためである。
Epistolarum libri decem 10.25.3
Sunt hujus rei exempla nobilia, quae prudens aemuletur imitatio. Nam et Carneadem Cyrenaeum, et Poenum Clytomachum Atheniensis curia societate dignata est: itidem ut Zaleucum, legum Lucrensium conditorem, civitate donarunt.
PL 18, 364Aこの事には高貴な先例があり、賢明な模倣がそれに倣うがよい。実に、キュレネのカルネアデスとカルタゴ人クリトマコスを、アテナイの議場は仲間に加えることをよしとした。同様に、ロクリスの法の制定者ザレウコス〔底本は Lucrensium。ロクリス(Locrensium)の意か〕にも、市民権を与えた。
Epistolarum libri decem 10.25.4
Dignum est igitur aeternitate numinis vestri, Celsum, genere, eruditione, voluntate laudabilem, adjudicare nobilibus pignore dignitatis, cum praerogativa scilicet consulari, ne sumptum ejus magis quam magisterium quaesisse videamur, non sine avaritiae nota, si ab eo munia publica postulemus qui spondet gratuita praecepta.
PL 18, 364Aゆえに、あなたの神威の永遠性にふさわしいのは、家柄・学識・志において称賛されるケルススを、位の担保をもって貴族たちの列に加えることである。もちろん、執政官格の特権を伴ってである。彼の教えよりも彼の出費を求めたと我々が見られないためで、無償の教えを約束する者に公の務めを求めるなら、強欲の汚名なしには済まないからである。