Epistolarum libri decem 10.48.1
Quid possint justi principes culpare praesentio. In causis etenim, quibus momenti reformatio postulatur, appellationes recipi non oportet.
PL 18, 379C正しい君主たちが何を咎めうるかを、私はあらかじめ察している。実に、仮の状態の回復〔momenti reformatio。仮の占有の回復を言うと解した〕が求められる訴えにおいては、上訴は受理されるべきでない。
Epistolarum libri decem 10.48.2
Sed consulto nunc objectum provocationis admisi, ut in examen elementiae vestrae, et invasionis indignitas, et modus judicii perveniret, D. imperator.
PL 18, 379Cそれでも私は、上訴の申立てを今回はあえて受理した。侵奪の不当と審理のあり方とが、あなたの寛容〔底本は語頭の字がインクでつぶれている。clementiae と読む〕〔vos。一人の相手への敬意の複数〕の審査に達するようにするためである、主なる皇帝よ。
Epistolarum libri decem 10.48.3
Nam Scirtius V. P. ereptam sibi partem Caesarianae massae crebra aditione conquestus, cum integrationem status, quem amiserat, impetrasset, haeredes Thesei, qui reluctarentur objecti sunt.
PL 18, 379D実に、いとも完き人〔V. P.、vir perfectissimus の略〕スキルティウスは、皇帝の地所群〔massa〕から自分の持ち分が奪われたとたびたび訴え出て、失っていた地位〔status。占有の状態〕の原状回復を得たところ、これに抵抗するテセウスの相続人たちが相手方に立てられた。
Epistolarum libri decem 10.48.4
Tum vero Artemisius, Olibrii clarissimi atque illustris viri actor, exsecutori ut ipse professus est, obviavit.
PL 18, 379Dそのとき、いとも高名な顕貴〔illustris〕の人オリュビウスの代理人アルテミシウスは、本人が自ら認めたように、執行官に立ちはだかった。
Epistolarum libri decem 10.48.5
Et cum ad pernoscendum possessionis statum loci habitatores adesse jussissem, in injuriam legum, Ruffino officiali jussa curanti, qui deducebantur abrepti sunt. Gesta indicabunt facti incivilis auctores.
PL 18, 379Dまた私が、所領の状態をよく知るためその土地の住人たちが出頭するよう命じたところ、法への侮辱として、属僚ルッフィヌスが命令を執行しているあいだに、連行されていた者たちが奪い去られた。記録が、この無法な行いの張本人たちを示すであろう。
Epistolarum libri decem 10.48.6
Interea distuli vindictam judiciorum, et rursus officio negotium dedi ut necessarios evocaret.
PL 18, 379Dその間、私は裁判の懲罰を延ばし、再び属僚に、必要な〔証人〕たちを召喚する仕事を与えた。
Epistolarum libri decem 10.48.7
Tunc cessantibus auctoribus clarissimae domus, caeterisque subtractis, ad contradicendum Thesei subrogantur haeredes: uno tantum exhibito qui se assereret libertum esse defuncti.
PL 18, 380Aそこで、いとも高名な家の代理人たち〔底本は auctoribus。actoribus と読む〕は姿を見せず、ほかの者たちも身を引いたので、反対を述べるためにテセウスの相続人たちが代わりに立てられた。故人の解放奴隷であると自称する者がただ一人、出頭させられた。
Epistolarum libri decem 10.48.8
Is interrogatus quo abiissent incolae praediorum, delituisse nonnullos, Scirtii vero mancipia ad urbanam villam, quae est clarissimi et illustris viri Olibrii, translata respondit.
PL 18, 380Aこの者は、地所の住人たちはどこへ行ったのかと尋ねられ、一部は身を隠し、スキルティウスの奴隷たちは、いとも高名な顕貴の人オリュビウスの、都市にある別荘に移されたと答えた。
Epistolarum libri decem 10.48.9
Caetera, ut a liberto Thesei dicta, praeteream, licet in eum praescriptio ista non competat, cum a patre minorum beneficium libertatis acceperit. His ita positis, Praenestini in quorum finibus Caesariana possessio jacet, missis apparitoribus exhibentur.
PL 18, 380Aそのほかは、テセウスの解放奴隷の言ったことであるから、省くことにしよう。もっとも、彼にはこの抗弁は当てはまらない。未成年者たちの父から解放の恩恵を受けたからである〔係りは定かでない。解放奴隷の証言を退ける抗弁がこの者には当たらない、と取った〕。以上を前提に、皇帝の所領が境界内にあるプラエネステの人々が、下役を遣わして出頭させられる。
Epistolarum libri decem 10.48.10
Tunc demum V. C. et spectabilis Olibrii procurator emergit. Adest etiam defensor minorum. Tandem cogentibus judiciis postulatus, Scirtio adversum duos pugna proponitur: quamvis patrocinia clarissimae domus, et successorum Thesei quadam specie dissiderent.
PL 18, 380Aそこで初めて、オリュビウスの代理人である、いとも高名で貴顕〔spectabilis〕の人が姿を現す。未成年者たちの弁護人も出頭する。ついに審理に迫られて召喚され、スキルティウスには二者を相手にする争いが提示された。いとも高名な家の弁護と、テセウスの相続人たちの弁護とは、ある意味で食い違っていたのだが。
Epistolarum libri decem 10.48.11
Itur in quaestionem possessionis, quae partium variis agitata conflictibus, ad interrogationem testium jure transivit. Admoneri singulatim ut mos est, jubeo curiales nominum et dignitatis.
PL 18, 380B占有の審理に入るが、それは当事者たちのさまざまな争いに揺さぶられたすえ、法にかなって証人の尋問へ移った。慣例どおり、都市参事会員たちに一人ずつ、その名と身分〔の重み〕を心に留めるよう諭すことを、私は命じる〔証言の前に、偽りを言わないよう戒める慣例を言うらしい〕。
Epistolarum libri decem 10.48.12
Ab unoquoque posco responsa, tum locorum justos possessores requiro: dehinc percunctor quis annuas functiones, aut indicta persolverit.
PL 18, 380B私は一人ひとりから答えを求め、次にその土地の正当な占有者たちを問い、さらに、年ごとの負担あるいは課された負担を誰が納めたかを尋ねた。
Epistolarum libri decem 10.48.13
Cum secundum Scirtium testimonia cuncta procederent, atque eam possessionem cum Theseo tenuisse constaret, quando aut per quos dejectus esset, examino. Secundum fere vel tertium mensem manare consentiunt, ut eum clarissimae atque illustris domus homines expulerint.
PL 18, 380B証言がすべてスキルティウスに有利に進み、彼がテセウスとともにその所領を保持していたことが明らかであったので、いつ、誰によって追い出されたのかを私は調べた。おおよそ二か月目か三か月目にあたる頃に、いとも高名な顕貴の家の者たちが彼を追い出した、という点で一致する〔secundum fere vel tertium mensem は、二、三か月前と取った〕。
Epistolarum libri decem 10.48.14
Auditis optimatum testimoniis, denuo defensores admitto jurgantes. Quaesita et responsa partibus intimantur. Ibi Tarpeius V. C. procurator illustris viri Olibrii asseruit, ei sex uncias praediorum Thesei morte quaesitas.
PL 18, 380B有力者たちの証言を聞いたのち、私は再び争う弁護人たちを受け入れる。問いと答えが当事者たちに告げられる。そこで、顕貴の人オリュビウスの代理人であるいとも高名な人タルペイウスは、テセウスの死によって得られたテセウスの地所の六ウンキア〔十二分の六、すなわち半分〕は彼〔オリュビウス〕のものだと主張した。
Epistolarum libri decem 10.48.15
Contra Scirtius de sex unciis, quas minores etiam se consentiente retinebant, non ibat inficias, nec sua interesse dicebat actores clarissimae domus an haeredes Thesei eadem parte fruerentur.
PL 18, 380Cこれに対しスキルティウスは、未成年者たちが自分の同意のもとでも保持している六ウンキアについては異を唱えなかった。また、いとも高名な家の代理人たちとテセウスの相続人たちのどちらが同じ持ち分を享受しようと、自分には関係がないと言った。
Epistolarum libri decem 10.48.16
Tunc actionibus copulatis, Scirtium urgere coeperunt, quod secundum mandatum C. F. Facianae sex uncias Theseo per epistolam reddidisset, sex vero alias in eos liberos contulisset spontanea largitate.
PL 18, 380Cそこで彼らは訴えを併せ、スキルティウスを責め立て始めた。いとも高名な女性〔C. F.、clarissima femina の略〕ファキアナの委任に従って、書簡によって六ウンキアをテセウスに返し、別の六ウンキアは自発的な贈与によってその子供たちに与えたではないか、と。
Epistolarum libri decem 10.48.17
Ad haec Scirtius idem litteris familiaribus, quod donationibus in Theseum, vel parvulos transfusum esse dicebat, ipsius petitu, ut actorum fides beneficium roboraret.
PL 18, 380Cこれに対してスキルティウスは、私信によって〔与えたの〕と同じものを、テセウス自身の求めにより、記録の信実が恩恵を固めるよう、贈与によってテセウスあるいは幼い子供たちに移したのだ、と言った〔この文の係りは定かでない〕。
Epistolarum libri decem 10.48.18
Et revera, cum posteriora gesta pro indiviso sex uncias massae in eos collatas esse testentur, intelleximus partem donatoris exceptam. Cur enim pro indiviso daret, si nihil resideret quod retineret?
PL 18, 380Cそして実際、後の記録が、持ち分を分割せずに〔pro indiviso〕地所群から六ウンキアがその者たちに与えられたと証しているので、我々は、贈与者の部分は除かれていると解した。何も残らず、保持するものがないのなら、なぜ不分割で与えるのか。
Epistolarum libri decem 10.48.19
Sed hoc cum ad proprietatis causam dicerem pertinere, recitata est a defensoribus constitutio, quae judicibus tribuit copiam, non imponit necessitatem, ut quoties de possessione successionis judicant, continuo, si casus tulerit, etiam de jure censeant.
PL 18, 380Dしかしこれは所有権の訴えに属すると私が述べたところ、弁護人たちによって一つの勅法が朗読された。それは、裁判官たちが相続の占有について判断するたびに、事情が許せばただちに権利についても判断してよい権能を与えるが、そうする必要を課すものではない、というものである。
Epistolarum libri decem 10.48.20
Qua actione confessi sunt ad aliam causam se malle transire. Praeterea non solus Scirtius proprietatis quaestione videbatur urgendus, cum ipsi quoque inter se super hac parte quodammodo dissiderent.
PL 18, 380Dこの手続きにより、彼らは別の訴えへ移るほうを望むと認めた。さらに、所有権の問題でスキルティウス一人が責められるべきだとは思われなかった。彼ら自身もこの持ち分についてたがいにいくぶん対立していたからである。
Epistolarum libri decem 10.48.21
Quare de possessione secundum documenta Scirtii et principalium testimonia judicavi, adversariis ejus sex unciarum retentione et jure firmatis. Principalem vero causam, salvis allegationibus partium futuro examini reservavi.
PL 18, 380Dそれゆえ私は、スキルティウスの証書と主だった者たちの証言に従って占有について判決を下し、その相手方たちには六ウンキアの保持と権利が確保された。主たる訴えは、当事者たちの主張を損なわぬまま、のちの審理に留保した。
Epistolarum libri decem 10.48.22
Et mox sententiae exemplar emisi, cum ejus editionem procurator spectabilis viri continuo postulasset. Tunc Scirtius obtulit sanctiones, quibus doceret, in reformatione momenti nullum esse appellationibus locum.
PL 18, 381A間もなく判決の写しを送った。貴顕の人の代理人がただちにその交付を求めたからである。するとスキルティウスは、仮の状態の回復〔reformatio momenti〕においては上訴の余地がまったくないことを示すために、法令を提出した。
Epistolarum libri decem 10.48.23
Postridie procurator clarissimus et illustris, ac defensor minorum, qui putabatur in judicio discrepare, concordiam suam junctis provocationibus indicarunt. Haec est omnis summa luctaminis. Nunc oraculum numinis vestri fortuna litis exspectat.
PL 18, 381A翌日、いとも高名な顕貴の人の代理人〔底本は procurator clarissimus et illustris(いとも高名で顕貴な代理人)。オリュビウスの代理人を言うと解した〕と、審理で食い違うと思われていた未成年者たちの弁護人とが、上訴を併せて、自分たちの一致を示した。これが争いのすべてである。いま、訴訟の運命は、あなたの神威の勅語を待っている。
Epistolarum libri decem 10.48.24
Gesta et supplementa partis utriusque subjeci: quibus instructa perennitas vestra, exemplo unius causae securitati omnium dignabitur commodare.
PL 18, 381A両当事者の記録と補足書類を添えた。それらによって備えられたあなたの永続性は、一つの訴えの例をもって、すべての人の安全に資することをよしとするであろう。