Epistolarum libri decem 5.85.1
Quod epistolas meas condis, amoris est tui; qui describenda nescit eligere. Sed me fucus hic decipit.
PL 18, 263Cあなたが私の書簡を取っておくのは、あなたの愛によるものである。その愛は、書き写すべきものを選ぶことを知らない。だが私は、この見せかけの飾りに欺かれる。
Epistolarum libri decem 5.85.2
Nam praecipitor ad scribendi fiduciam, placendi securitate: et tamen (si quando resipisco) nimis vereor ne ista simplicitas incidat in lectorem alterum, tibi disparem.
PL 18, 263C実に、私は気に入られるという安心から、書く自信へと駆り立てられる。しかも(正気に返るときには)、この飾りけのなさが、あなたとは違うもう一人の読者に行き当たりはしないかと、ひどく恐れる。
Epistolarum libri decem 5.85.3
Quare velim tibi habeas quae incogitata proferimus: licet eadem mei quoque librarii servare dicantur. Sed illi per ignorantiam examinis, quod te facere non oportet Mercurialis artis peritum.
PL 18, 263Dだから、我々が考えもなく書き出したものは、あなたが自分の手元に置いてほしい。もっとも、それらは私の書記も保存していると言われる。しかし彼らがそうするのは吟味を知らないからであって、メルクリウスの技〔言葉の技、弁論を言う〕に通じたあなたがそうすべきではない。
Epistolarum libri decem 5.85.4
Nam mediocribus scriptis amicorum benignitas scit favere, alienorum invidia nescit ignoscere. Quod superest, oro jam venias, et praesentia tua honorem augeas festorum dierum.
PL 18, 263D実に、凡庸な作でも、友の好意は愛顧を寄せることを知るが、他人の妬みは赦すことを知らない。なお、どうか今すぐ来てほしい。あなたの臨席によって祭日の栄誉を高めてほしい。
Epistolarum libri decem 5.85.5
Nempe Minervae tibi solemne de scholis notum est, ut fere memores sumus etiam procedente aevo puerilium feriarum. Ad eum diem convictum tibi paramus, agrestibus olusculis partum, quia luxuries offendit deam sobriam. Vale.
PL 18, 263D確かに、ミネルウァの祭りは学舎でのものとして、あなたに知られている。我々は年を重ねても、少年時代の休みをほとんど覚えているほどだ。その日のために、我々はあなたに宴を用意する。野の菜の小皿で整えたものである。奢侈は、節度ある女神の気に障るからである。健やかであれ。