シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput XV 第IV巻 第XV章

SYMMACHUS BATHONI.

シュンマクスよりバトへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 226C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 4.15.1

1

Non cadit in te ista suspicio, ut consulto amicitiae negligens fuisse credaris. Est tibi animus tenax fidei, et ut in recipiendis familiaritatibus circumspecta cautela, ita in retinendis firma constantia.

PL 18, 226C

あなたが友情をわざと怠ったと思われるような疑いは、あなたには当てはまらない。あなたは信義に固い心を持つ。親交を迎えるのに慎重な用心深さがあるように、保つのに堅い一貫性がある。

Epistolarum libri decem 4.15.2

2

Quapropter nec ante opinatus sum exemptum me numero caeterorum, quibus principio anni munus consulare tribuisti; et nunc amplius quam reliquis mihi credo delatum. Nam quod illis generalis oblatio dedit, nobis specialis cura restituit.

PL 18, 226C

ゆえに私は、年初に執政官の贈り物を与えたほかの者たちの数から、自分が除かれたとは前にも思わなかった。そしていま、他の者より多くが私に与えられたと信じる。というのは、他の者たちに一般の贈与が与えたものを、我々には個別の配慮が返したからである。

Epistolarum libri decem 4.15.3

3

Qua in re his quoque succensere non debeo, qui me exsortem prioris honorificentiae esse voluerunt. Neque enim aliter evenire potuisset, ut quod fraus aliena subtraxerat, his mererer.

PL 18, 226C

この件で私は、以前の栄誉から私を除外しようと望んだ者たちにも、腹を立てるべきではない。そうでなければ、他人の欺瞞が奪い去ったものを、私がこの人々から〔あらためて〕受けるに値する〔his の指すものは定かでない。除外を望んだ者たちと取った〕ことは、起こりえなかったからである。

Epistolarum libri decem 4.15.4

4

Stabit igitur apud animum meum jugis tua gratia, et memoria constantis officii nulla oblivione tenuabitur, sive error istud, seu dolus fecerit. Docuisti omnes nihil ulterius ad destruendas amicitias callidum cogitare, quas vident insidiis suis crescere. Vale.

PL 18, 226C

ゆえに、あなたの絶えざる好意は私の心にとどまり、変わらぬ務めの記憶はいかなる忘却にも薄れない。それが誤りによるものであれ、策略によるものであれ。あなたは皆に教えた、自分たちの策略で育つのを見る友情を壊すために、それ以上巧みなことは何も考え出せないと。健やかであれ。