Epistolarum libri decem 7.104.1
Video Flaviani filii mei honorem propterea hucusque jacuisse, ut ei testis melior eveniret. Inciderat in tyranni justitiam judicio bonorum temporum reservandus. Sed praestitit illi amissio praefecturae, quod mutavit auctorem.
PL 18, 306D私の息子フラウィアヌスの栄誉がこれまで沈んでいたのは、より優れた証人が彼に現れるためだったと見える。彼は僭主の正義〔tyranni justitiam。僭主のもとでの裁き・任官を言うと取った〕のうちに落ちたが、善き時代の判断に取っておかれる者であった。だが長官職の喪失は、授与者を変えたことで、彼に益をもたらした。
Epistolarum libri decem 7.104.2
Quae igitur verba tantum munus aequabunt? Conjungite, oro vos, nobis, ad referendas praecelso viro gratias. Nam cum singuli vincamur rei magnitudine, opus est laudatoribus multis, ut numerus impleat onus debiti.
PL 18, 307Aそれでは、どんな言葉がこれほどの贈り物に釣り合うだろうか。いとも卓越した人への感謝を述べるために、諸君、どうか我々に加わってほしい。一人ひとりでは事の大きさに及ばないのだから、多くの称賛者が必要であり、その数が負い目の重荷を満たすのである。
Epistolarum libri decem 7.104.3
Et sane dominus pectoris mei, a quo profectum est beneficium, non ex alterius verbis, sed ex gaudio conscientiae mensuram facti sui colligit: nec ignorat talia esse, quae praestat, ut vincant spem solutionis.
PL 18, 307Aそして確かに、この恩恵の出どころである、わが心の主は、他人の言葉からではなく、良心の喜びから、自分がなしたことの大きさを量っている。また、彼が授けるものが、返礼の望みを超えるほどのものであることも知らないわけではない。
Epistolarum libri decem 7.104.4
Nos tamen gratiae vicem, fide amicitiae et observantiae rependemus: damusque huic rei obsides animos, quibus satisfaciunt liberi lucis auctoribus. Piis enim contractibus amor sufficit. Vale.
PL 18, 307Aだが我々は、友情と敬意の誠実をもって、感謝の返礼を果たす。この件に心を人質として差し出す。その心によって、子らは命を授けてくれた者たちに報いるのである。実際、情愛の〔pius〕取り引きには愛で足りる。健やかであれ。