シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XXI 第III巻 第XXI章

SYMMACHUS GREGORIO.

シュンマクスよりグレゴリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 206C · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 3.21.1

1

Vellem te legato uti apud optimum consulem purgandae atque excusandae absentiae meae, si scirem, quod tu mihi in ea re prius ignosceres. Nam cum vestrum amorem cogito, vereor ne ut me aeque ambo diligitis, ita similiter arguatis.

PL 18, 206C

私はあなたを使節として、いとも善き執政官のもとで私の不在を弁明し、言い訳させたいところだが、それはその件であなたがまず私を赦すと分かっているならばである。というのは、諸君の愛を思うと、二人が等しく私を愛しているように、同じく私を責めるのではないかと恐れるからだ。

Epistolarum libri decem 3.21.2

2

Quis igitur mihi hujus causae defensor adhibendus est? fortuna scilicet mea: cujus ut misera, ita justa purgatio est.

PL 18, 206C

では、この件で誰を弁護人に付けるべきか。ほかならぬ私の境遇だ。その弁明は惨めであるのと同じく正当でもある。

Epistolarum libri decem 3.21.3

3

Neque enim fas sinit, laeta officia obire lugentes; fortasse etiam vestram hilaritatem mea tristitudo contraheret: siquidem semper fieri amat, ut habitum mentis de amicorum ore ducamus.

PL 18, 206C

喪にある者が祝いの務めに赴くことを、聖なる定め〔fas〕が許さないからだ。おそらく私の悲しみは、諸君の陽気さまで縮ませてしまうだろう。人は友の顔から心の様子を汲み取るのが常だからである。

Epistolarum libri decem 3.21.4

4

Quare ignosce, quod desumus, et apud egregium virum consulem fave absentiae meae: cujus honore gloriari nostrum est, auspiciis interesse felicium. Vale.

PL 18, 206C

だから、我々が欠席するのを赦し、傑出した人である執政官のもとで私の不在に好意を寄せてほしい。その栄誉を誇ることは我々にもできるが、吉兆の儀に立ち会うのは幸いな者たちのすることだ。健やかであれ。