シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput XXIX 第X巻 第XXIX章

DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥスたち、テオドシウスとアルカディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 365D · 17 sectiones

Epistolarum libri decem 10.29.1

1

Gratiosa beneficiis vestris agere pro urbe Roma ut officii probabilis, ita insolentis audaciae est. Nam neque ingentibus verba conveniunt, et personam populi Romani nulla implet oratio, DD. imperatores.

PL 18, 365D

諸君の恩恵に対する感謝をローマ市のために述べることは、称えるべき務めであるのと同じ程度に、不遜な大胆でもある。実に、巨大なものに言葉は釣り合わず、ローマ人民の立場をどんな弁論も満たさない、主なる皇帝たちよ。

Epistolarum libri decem 10.29.2

2

Sed quia in talibus negotiis voti magis quam ingenii ratio versatur, non metuo imparis famam, dum fugio nomen ingrati erga Urbem coelo et sideribus acceptam: cui bona terrarum omnium congesta praestatis, atque id praecipue vobis putatis accedere quod Roma quaesiverit.

PL 18, 365D

しかし、このような事柄では、才覚よりも願いの理が問われるので、力の及ばぬという評判は恐れない。天と星々に迎えられた都に対して、恩知らずの名を避けるからである。その都に諸君は全地の善きものを集めて与え、ローマが求めたことこそ諸君に益すると、とりわけ考えている。

Epistolarum libri decem 10.29.3

3

Recepimus veteris praerogativae fidam securitatem; siquidem constat imperantibus vobis, populi esse Romani, quidquid ubique generosum vel gignit natura, vel informat industria. Enimvero etiam posteris egregium dedistis exemplum.

PL 18, 366A

我々は古来の特権の確かな安心を取り戻した。諸君が支配するかぎり、自然が生み出すものであれ、勤勉が形づくるものであれ、いたるところの高貴なものは何であれ、ローマ人民のものであることが明らかだからである。実に、諸君は後世にも優れた手本を与えた。

Epistolarum libri decem 10.29.4

4

Scient futuri ita demum affluere publicas voluptates, si eas palatia non requirant: Hoc est specimen animi continentis, sibi negare quod aliis deferatur, et laetitiam caeterorum propriis anteferre solatiis. Hic usus bonos principes decet.

PL 18, 366A

後の世は知るだろう。公の楽しみは、宮廷がそれを求めなければ、まさにそのように溢れるのだと。これこそ節制する心の見本である。他の人に与えられるものを自らには拒み、他の人々の歓びを自分自身の慰めに優先することが。この習いは善き君主にふさわしい。

Epistolarum libri decem 10.29.5

5

Namque aurium et oculorum fructus caducus est, largitatis aeternus. Alii triumphis suis haec dona servassent, ut posita lauro novis actoribus personarent Pompeiana proscenia: ut pro captivis tetrarchis Indicae currum belluae praevenirent, ut equorum longus ordo instar gentium duceretur.

PL 18, 366A

実に、耳と目の享楽ははかなく、気前の良さの享楽は永遠である。他の者たちなら、これらの賜物を自らの凱旋のためにとっておいただろう。月桂冠を脱いだのち、新しい演者のためにポンペイウスの舞台が鳴り響くように、捕らえられた四分領主たちの代わりにインドの獣が戦車に先立つように、馬の長い列が諸国民のように引かれるように。

Epistolarum libri decem 10.29.6

6

Vester triumphus Arsacidas post tergum revinctos, et gazas victae Babylonis accipiet. In magnos quippe animos non cadit affectata jactatio. Nescitis tribuenda differre: quidquid nationum famulatus obtulerit, statim publicum est.

PL 18, 366A

諸君の凱旋は、背に手を縛られたアルサケス家の者たちと、征服されたバビロンの財宝を迎えるだろう。大いなる心には、わざとらしい誇示は似つかわしくない。諸君は与えるべきものを延ばすすべを知らない。諸民族の隷属が差し出すものは何であれ、ただちに公のものとなる。

Epistolarum libri decem 10.29.7

7

Merito vos senatus ac populus ore celebrat, devotione veneratur, amore complectitur. Mihi credite, arcana omnium pectorum possidetis: illa bonarum necessitudinum loca, quibus liberorum, quibus parentum immoratur affectio.

PL 18, 366B

元老院と人民が、口で諸君を称え、忠誠で崇め、愛で抱くのは当然である。私を信じてほしい、諸君はあらゆる胸の奥底を領している。子らの情、親らの情が留まる、善き絆のあの場所を。

Epistolarum libri decem 10.29.8

8

Et quia omne praemium, dum beneficiis vestris confertur, angustum est, invenit ordo amplissimus amabilem vicem, qua se gratum probaret.

PL 18, 366B

諸君の恩恵に対して与えられる報いは、どれも狭すぎる。そこで、いとも高貴な身分は、感謝を示す好ましい返礼を見いだした。

Epistolarum libri decem 10.29.9

9

Nam familiae vestrae et stirpis auctorem, Africanum quondam et Britannicum ducem, statuis equestribus inter prisca nomina consecravit, qui felicissimum sidus, et imperio salutare progenuit. Sic coluntur, quorum liberi ad bonum publicum nati sunt.

PL 18, 366B

実に、諸君の家と血筋の始祖、かつてアフリカとブリタンニアの将軍であった人を、騎馬像によって古き名の中に奉った。彼は、いとも幸いな星、帝国に救いとなる星を生んだからである。子らが公の善のために生まれた人々は、このように敬われる。

Epistolarum libri decem 10.29.10

10

At vero populus imperialis munificentiae pignoribus expletus, in amorem vestrum prompta inclinatione concessit.

PL 18, 366C

人民はといえば、帝の気前の良さの保証に満たされて、諸君への愛へ、素早い傾きで移った。

Epistolarum libri decem 10.29.11

11

Qui ubi comperit meo praefatu, adfore dona publicorum parentum, portis omnibus in longinqua fusus erupit, feliciorem caeteris judicans, qui primus bona vestra vidisset. Ego cum exspectari munera principum soleant, nunc tacita venerunt.

PL 18, 366C

私の予告で、公の親たちの賜物がまもなく来ると知ると、人民はあらゆる門から遠くへ溢れ出て、諸君の善きものを最初に見た者こそ、他の者より幸いだと考えた。君主たちの贈り物は待たれるのが常であるのに、今回は静かに来たのである〔底本は文頭に Ego があるが、文につながらない。本文が崩れているらしい〕。

Epistolarum libri decem 10.29.12

12

Praetereo illum diem, quo elephantos regios per conferta agmina equorum nobilium pompa praecessit.

PL 18, 366C

貴い馬の行列が、ひしめく群衆のあいだを、王のゾウの先に立って進んだあの日は、省く。

Epistolarum libri decem 10.29.13

13

Malo fremitum Murciae vallis exponere, atque illam quadrigarum distributionem, in qua sibi cum fortunatior videretur, cui electionem mox urna tribuebat, par vel potior erat quem sors fecisset extremum. Quoties sequenti primus invidit?

PL 18, 366C

むしろ、ムルキアの谷〔大競技場の谷〕のどよめきと、あの四頭立て戦車の割り当てを述べたい。そこでは、籤がやがて選択を与える者のほうが幸運に見えたが、籤が最後にした者も、同等か、むしろ優っていた。先の者は、後に続く者を、幾たび妬んだことか。

Epistolarum libri decem 10.29.14

14

Dubia est enim optio, cum de similibus judicatur. Nec putetis istiusmodi voluptatem plebi Martiae parvam videri, cui delinimenta circensium finitimorum connubium praestiterunt: cui summus honor visus est, ut ovantes equorum dorsa gestarent, ut triumphantes currus inveheret: quando Victoria, genti Romuleae familiaris, clementiam vestram pro voto omnium muneretur?

PL 18, 366C

実に、似た者どうしのあいだで裁かれるときには、選択は定かでない。また、マルスの民〔ローマ人〕にとって、この種の楽しみが小さく見えると思うな。その民には、競技の魅力が隣人との婚姻をもたらし〔建国期の故事を指すか〕、小凱旋の者たちが馬の背に乗り、凱旋の者たちを戦車が運ぶことが最高の栄誉と見えたのである。ロムルスの民に親しい勝利の女神が、皆の願いのとおり諸君の寛容に報いるのは、いつであろうか〔quando … の取り方は定かでない。「…報いるのだから」とも読める〕。

Epistolarum libri decem 10.29.15

15

Fecistis ut Urbs cana luxuriet in primam reducta laetitiam, et ver illud quondam vigentis aetatis. Audeo jam sperare potiora. Mittetis etiam regiam classem, quae annonariis copiis augeat devotae plebis alimoniam.

PL 18, 366D

諸君は、白髪の都が、最初の歓びへ引き戻されて華やぎ、かつて盛りの年にあったあの春のようになるようにした。私は今や、より大きなことを望んでよいと思う。諸君は王の船団をも送るであろう。穀物の蓄えによって、忠実な民の糧を増やすためである。

Epistolarum libri decem 10.29.16

16

Hanc ergo in Tiberinis ostiis mixtus populo senatus excipiet. Venerabuntur tanquam sacras puppes, quae felicia onera Aegyptiae frugis invexerint. Non sunt avara vota, quae saeculi excitavit humanitas. De exemplis venit ista fiducia.

PL 18, 366D

この船団を、元老院が民と混じって、テヴェレの河口で迎えるだろう。エジプトの穀物の幸いな積み荷を運んで来た船を、聖なる船のように拝むだろう。この世の人情が呼び起こした願いは、貪欲ではない。この確信は先例から来る。

Epistolarum libri decem 10.29.17

17

Magna sumendo majora praesumimus. Nunc legite senatus ac populi fausta suffragia: licet sciam plus inesse animis quam vocibus explicari: et quaedam libamina publici in vos amoris accipite. Si parva adhuc sunt dicta, munerum vestrorum imputate miraculis. Nam magnitudo stuporis locum multis plausibus non reliquit.

PL 18, 367A

大きなものを受けることで、我々はより大きなものを予期する。さあ、元老院と人民の吉き賛同を読んでほしい。言葉に表されるよりも心に宿るもののほうが多いと私は知っているが。また、公の愛の捧げ物をいくつか、諸君に受けてほしい。まだ言葉が足りぬなら、それは諸君の賜物の驚異のせいにしてほしい。驚きの大きさが、多くの喝采の余地を残さなかったからである。