シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput XXVIII 第IV巻 第XXVIII章

SYMMACHUS PROTADIO.

シュンマクスよりプロタディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 230D · 8 sectiones

Epistolarum libri decem 4.28.1

1

Ingenia humana prompta ad arguendum esse omnibus liquet. Sed tu qui inter bona rara numeraris omitte sectari per naturam faciliora; et defensionem longi silentii mei suscipe, quae abundat plurimis justitiae patrociniis; si contempleris ad viciniam Rheni, a qua nunc et optimus princeps, et potissimus magistratus abest, nullum nostrarum partium interea loci commeare.

PL 18, 230D

人の才が非難に素早いことは、誰にも明らかである。だがあなたは稀な善きものに数えられる者なのだから、本性によって容易なことに従うのをやめ、私の長い沈黙の弁明を受け入れてほしい。それは正義の弁護に満ちている。ライン川の近くに目を向けるなら、そこからは今、いとも善き君主も最有力の官も離れており、その間、我々の側へ往来する者は誰もいないと分かるだろう。

Epistolarum libri decem 4.28.2

2

Fors fuat, an quis tantum viae ob rem privatam mihi ignoratus arripiat. Tibi proficiscentium Romam major facultas.

PL 18, 230D

ひょっとして、私に知られていない誰かが、私事のためにこれほどの道のりを引き受けることもあろうが〔fuat は sit の古形〕。あなたのほうには、ローマへ旅立つ者の機会がより多い。

Epistolarum libri decem 4.28.3

3

Primo, quia in commune imperii caput undique gentium convenitur: tum quod clementissimum principem in hac parte degentem, varia omnium desideria, vel necessitates sequuntur.

PL 18, 230D

第一に、あらゆる国々から人が帝国の共通の頭へ集まるからであり、次に、この地方に滞在するいとも寛容な君主に、あらゆる者のさまざまな願いや必要が付き従うからである。

Epistolarum libri decem 4.28.4

4

Et tamen cum tabellarios tibi plures causae offerant, aeque a stylo temperas, nec ulla a nobis expostulatione perstringeris. Facit enim securitas mea, ut diligi me etiam a tacente non ambigam. Ergo amicitiae nostrae fiducia non ex litteris pendeat.

PL 18, 231A

それでも、あなたには多くの事情が使者を差し出すというのに、あなたは同じように筆を控え、我々からはいかなる非難も受けない。私は安心しているので、黙っているあなたからも自分が愛されていることを疑わないからである。だから、我々の友情の信頼は、書簡に懸かっていてはならない。

Epistolarum libri decem 4.28.5

5

Illarum intervalla fors facit. Fides autem mutuae diligentiae indignatur linguae assertionem. Ad hoc etiam prolixas epistolas petis, tanquam facturus periculum, quantum in scribendo cana aetate profecerim.

PL 18, 231A

書簡の間隔は偶然が作る。互いの心配りの信義は、舌による保証を憤る。それなのにあなたは、長い書簡まで求める。白髪の年になって、書くことでどれだけ上達したかを試そうとするかのように。

Epistolarum libri decem 4.28.6

6

Semper quidem similis arentibus rivulis, laxiores ripas refugi, ut inopiam brevitas affecta celaret. Nunc graves quoque anni, si quid de pectore meo stillabat, ebiberunt. Praeterea nihil argumenti suppetit ad propaganda quae scribimus.

PL 18, 231A

私は常に、涸れた小川に似て、広い岸を避け、わざと簡潔にして乏しさを隠してきた。いまや重い年月が、私の胸から滴っていたものまで飲み干した。そのうえ、我々が書くことを広げるための主題は、何も手に入らない。

Epistolarum libri decem 4.28.7

7

Nosti otium meum, de quo apud te largiter loqui utriusque fastidium est. Magnis negotiis plura verba conveniunt. Nobis idem sit linguae modus, qui fortunae est. Mallem, Aboriginum more, dictionem salutis aeternae ligno aut corticibus scribere.

PL 18, 231B

私の閑暇をあなたは知っている。それについてあなたの前で多く語るのは、互いにとって倦むことだ。大事業には多くの言葉がふさわしい。我々には、言葉の量が運命の量と同じであればよい。私は、アボリギネス人の流儀で、変わらぬ健康を祈る挨拶の言葉を、木や樹皮に書くほうがよいくらいだ。

Epistolarum libri decem 4.28.8

8

Aegyptus papyri volumina bibliothecis foroque texuerit. Sufficiat aliquando celebrandae amicitiae; si vales, bene est. Opto has ipsas, quas tu breves quereris, salutationum vices, dum absumus, inter nos longum manere. Vale.

PL 18, 231B

エジプトは、パピルスの巻物を、書庫と広場のために織ればよい。友情を重んじるには、ときには次の言葉で足りるとせよ。「あなたが健やかなら、それでよい」と。私は、あなたが短いと嘆くこの挨拶のやりとりが、我々が離れているあいだ、我々のあいだで長く続くことを望む。健やかであれ。