シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber I, Caput XLIII 第I巻 第XLIII章

SYMMACHUS AUSONIO.

シュンマクスよりアウソニウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 162C · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 1.43.1

1

Vetus sententia est: Artes honore nutriri. Eam nostrae aetatis usus confirmavit. Nemo enim belli notus, aut domi clarus exsortem praemii sensit industriam. Ita cum dignis fructus tribuitur, eamdem viam capessentibus spes paratur.

PL 18, 162C

「技芸は名誉によって養われる」という古い格言がある。我々の時代の経験が、それを確かめた。実際、戦に名高い者も、家で名声ある者も、勤勉が報いを得られぬと感じた者はいない。こうして、ふさわしい者たちに実りが与えられるとき、同じ道を進む者たちに望みが備わる。

Epistolarum libri decem 1.43.2

2

Glisco igitur gaudio, cum propter alios, quibus fortunam solers vita conciliat; tum maxime Juliani fratris mei gratia, quem sic a te diligi volo, probari posse confido.

PL 18, 162D

それゆえ私は喜びで膨らむ。巧みな生き方が運命と取り結ばせる他の人々のゆえにも、とりわけ、我が兄弟ユリアヌスのゆえにも。この者があなたに愛されることを私は望み、是認されうると確信している。

Epistolarum libri decem 1.43.3

3

Scis nempe, in illo forensi pulvere quam rara cognatio sit facundioris et boni pectoris: dum aut modestum ingenium verecundia contrahitur; aut successu eloquens insolescit.

PL 18, 162D

あなたも知るとおり、あの法廷の塵の中では、雄弁であることと善き心との結びつきは稀である。穏やかな才能は慎みで縮こまり、あるいは雄弁な者は成功で驕る。

Epistolarum libri decem 1.43.4

4

Haec in meo familiari ac necessario ea societate viguerunt, ut neque objectu pudoris areret, nec cum detrimento frontis afflueret. Nunquam in mercedem ornamenta linguae corrupit. Merito ac fortunis tenuis, opulentiam fide, quaestum laude mutavit.

PL 18, 162D

これら〔雄弁と善き心〕は、我が親しく大切な人において、結びついて栄えた。恥ずかしさが妨げて干からびることも、面目を損ねて溢れることもなかった。彼は舌の飾りを、報酬のために損なったことは決してない。財産に乏しかったが〔底本は Merito ac fortunis tenuis。語形に難があるかもしれず、前後から『財産に乏しい』と解した〕、富を信義に、利得を称賛に換えた。

Epistolarum libri decem 1.43.5

5

Hunc tibi in manum, vel magis in animum libens trado. Nam mihi summa curatio est ut amicitiam tuam boni uberent. Te quoque idem velle, habeo compertum. Semper enim natura gaudet aequalibus; et familiare sibi est omne quod simile est.

PL 18, 163A

この者を、あなたの手に、むしろ心に、喜んで委ねる。私は、善き人々があなたの友情を豊かにすることを、何よりも気にかけている。あなたもまた同じことを望んでいると、私は確かめている。実際、自然は常に同等のものを喜び、似ているものはすべて自分に親しいのである。

Epistolarum libri decem 1.43.6

6

Sed ne prolixo testimonio suspicionem laudatoris incurram; quaeso ipse de eo judices examine pensiore. Ita cum illius institutum probaveris, periculum judicii mei feceris. Vale.

PL 18, 163A

だが、長い証言によって称賛者という疑いを招かぬよう、あなた自身が彼について、いっそう慎重な吟味で判断してほしい。そうすれば、彼の志を是認したとき、あなたは私の判断の試験をも行ったことになる。健やかであれ。