シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput LXXI 第IX巻 第LXXI章

SYMMACHUS.

シュンマクスより(宛名を欠く)

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 343A · 5 sectiones

Epistolarum libri decem 9.71.1

1

Quamvis relegere iter, atque illico parem rure deducere; hoc ipsum tamen breve intervallum dici vacuum esse litteris non patiar. Primum, ut officium scriptorum tuorum vicissitudine sermonis aequiparem.

PL 18, 343A

旅路を引き返し、ただちに田舎から下る支度をしているところだが〔parem は paro(支度する)の接続法と取った。文はやや不整である〕、この短い隔たりそのものが書簡なしと言われることを、私は許さない。第一に、あなたの書簡の務めに、言葉の交換で見合うようにするためである。

Epistolarum libri decem 9.71.2

2

Dehinc, ut expetitas amicitias relatu gratiae intelligar munerari. Postremo, ut indicio adventus mei pauxillum de te, si mox abire decreveras, residendi tempus obtineam. Ob has causas epistolam venturus ipse tanquam praesulem misi.

PL 18, 343A

次に、求められた友情に、感謝を述べて報いる者と理解されるためである。最後に、私の到着の知らせにより、もしあなたがすぐ出発すると決めていたなら、あなたのとどまる時間を少しでも得るためである。これらの理由から、私は自分が来る前に、書簡を先導役として送った。

Epistolarum libri decem 9.71.3

3

Sed in his praecipua mihi fuit ratio non silendi, quod prior votum sanciendae familiaritatis habuisti. Unde curare me decuit, ne culpam fastidii contraherem dissimulando responsa.

PL 18, 343A

だが、これらの中で、私が黙らずにいることの主な理由は、あなたが先に親交を結ぶ願いを抱いたことであった。ゆえに、返答を見て見ぬふりして、倨傲の咎を負わぬよう気を配るのが私にはふさわしかった。

Epistolarum libri decem 9.71.4

4

Atqui mallem semper mea opera amicitias inchoari; tantum abest, ut pigre et negligenter accipiam munus religionis oblatae.

PL 18, 343B

しかし私は、友情がつねに私の働きによって始められることを望むのだから、差し出された義理〔religio〕の贈り物を怠惰に、おろそかに受けることなど、まったくない。

Epistolarum libri decem 9.71.5

5

Ago igitur gratias bonae voluntati tuae, et curabo sedulo officiis meis, ut credas potuisse me scribendi ordine praeveniri, diligentia animi non posse. Vale.

PL 18, 343B

それゆえ、あなたの善意に感謝し、書簡の順序では先を越されえても、心の配慮では越されえないと、あなたが信じるよう、務めをもって熱心に努める。健やかであれ。