Epistolarum libri decem 7.122.1
Probo modestiam tuam. Sed damno mihi esse non debuit, dum sperata exspectat impleri. Et certe nunc postquam rei effectus finem silentio dedit, dispendium meum frequentior stylus sarciat. Est aliud quo cuncta scripta compenses.
PL 18, 310Cあなたの慎みを認める。だが、期待したことが果たされるのを待っているあいだ、あなたの沈黙が私の損失になってはならなかった。そして確かに、いま事の成果が沈黙に終わりをもたらしたのだから、私の損失は頻繁な書簡で補ってほしい。あなたが書いたものすべてを償う別の方法もある。
Epistolarum libri decem 7.122.2
In agendis D. M. Consuli pro beneficio suo gratiis nostram sortire personam, eo affectu, quo amicorum tibi gaudia vendicas. Sed, ut scio, luculentioribus verbis, et propter ingenii tu magnitudinem, et sine adulationis pudore absentis gaudium prosequeris.
PL 18, 310Dわが主〔D. M. を「わが主」の略と取った〕、執政官に、その恩恵への謝意を述べる際、我々の立場を引き受けてほしい。友人たちの喜びをあなたが自分のものと主張するのと同じ心でである。だが、私の知るところ、あなたはより光る言葉で、あなたの才〔底本は行末で tu と末字を欠く。tui と読む〕の大きさのゆえに、また追従の恥もなしに、不在の者の喜びを述べてくれる。
Epistolarum libri decem 7.122.3
Adde, si placet, quod ante postulatum tenes, ut aliarum Lybicarum mihi emptio sacra auctoritate praestetur. Quo impetrato omnium perceptionum donum putabo. De juvene autem meo retexere non laboro, quae sponte meministi.
PL 18, 310Dもしよければ、前から願い出ていることを加えてほしい。すなわち、他のリビアの〔獣〕を買うことが、聖なる権威によって私に認められるようにである〔aliarum Lybicarum は名詞を欠く。リビアの獣と解した〕。これが叶えば、すべての受領の賜物と考えよう。私の若者については、あなたが自ら覚えていることを、あらためて述べる労はとらない。
Epistolarum libri decem 7.122.4
Intelligo enim remitti modestiae meae precandi necessitatem, cum libentius a sublimi et magnificentissimo viro non exspectata praestentur. Vale.
PL 18, 310D私の慎みには、願う必要が免じられると分かっているからである。崇高で、いとも壮麗な人から、期待しなかったものが、喜んで与えられるからである。健やかであれ。