シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput XXX 第IV巻 第XXX章

SYMMACHUS PROTADIO.

シュンマクスよりプロタディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 231D · 8 sectiones

Epistolarum libri decem 4.30.1

1

Silentii inter nos simile scis esse delictum: atque ideo injuste mihi culpae datur, quod utrique commune est.

PL 18, 231D

沈黙の罪〔delictum〕が我々のあいだで同じであることを、あなたは知っている。だから、双方に共通のことが咎〔culpa〕として私に帰せられるのは不当だ。

Epistolarum libri decem 4.30.2

2

Et tamen defensio mihi suppetit: quia nec profectiones commeantium notescunt; et tu non iisdem sedibus immoratis: dum aut Treviros civica religione, aut quinque provincias otii voluptate commutas.

PL 18, 231D

それでも私には弁明が手もとにある。往来する者たちの旅立ちは知られないし、あなたも同じ場所にとどまっていないからだ〔底本は活字が欠けて判読しにくいが、主語が tu なので immoraris と読む〕。あなたは、市民としての務め〔religio〕のためにトリーアへ、あるいは閑暇の楽しみのために五つの属州へと、居所を移し替えている〔commutas の取り方は定かでない。居所を移す意と取った〕。

Epistolarum libri decem 4.30.3

3

Mihi est Romae jugis statio; et major nunc causa residendi, ex quo me viri excelsi germani tui praesentis et cura retinet, et juvat gloria. Una igitur via sociare scripta potuisti, quae frater et fratri aequandus acciperent. Quod a te gaudeo vel sero curatum.

PL 18, 231D

私はローマに絶えずとどまっている。いまはとどまる理由がいっそう大きい。あなたの兄弟、卓越した人が居合わせているので、その心配りが私を引き留め、その栄光が私を喜ばせるからだ。だからあなたは、一度の便で書簡をまとめることができたはずだ。兄弟と、兄弟に等しいとされるべき者〔私〕が、それを受け取ったであろうに。それをあなたが遅ればせながら果たしたことを、私は喜ぶ。

Epistolarum libri decem 4.30.4

4

Nec tamen cum a litteris temperares, ullam decessionem diligentiae in me tuae factam putavi. Tanta est enim securitas verae amicitiae, ut de sua fide aestimationem mutui amoris assumat. Plura in hunc modum dicere piget.

PL 18, 231D

とはいえ、あなたが書簡を控えていたときも、あなたの私への心配りが少しでも退いたとは思わなかった。真の友情の安心は、それほど大きく、自分の信義から互いの愛の評価を引き出すからである。この調子でこれ以上語るのは気が進まない。

Epistolarum libri decem 4.30.5

5

Quare transeo ad eam sermonis tui partem quae orationum mearum desiderium videtur attingere. Ais in manus tuas scripta nostra venisse, fratre nostro Minervio proditore, qui frivolis meis litterata potius curiositate, quam justa delectatione non abstinet.

PL 18, 232A

それゆえ、あなたの書簡のうち、私の演説への望みに触れていると見える部分に移る。あなたは、我々の書き物があなたの手に届いたと言う。それをばらしたのは我々の兄弟ミネルウィウスで、彼は私のつまらぬものから、正当な喜びよりもむしろ学識ある好奇心によって、手を引かない。

Epistolarum libri decem 4.30.6

6

Si tibi tantum otii est, ut ad fastidium detergendum nonnulla etiam insulsa conquiras, quidquid stylo elaboravimus, exhibebo; securus veniae, quam mihi spondet animi tui caritas. Pene praeterii, quod loco principe accusare debueram.

PL 18, 232A

あなたに倦怠を払うために、味気ないものまで探すほどの閑暇があるなら、我々が筆で仕上げたものは何でも示そう。あなたの心の愛が私に請け合ってくれる容赦を、疑わずに。最初に咎めるべきだったことを、危うく見過ごすところだった。

Epistolarum libri decem 4.30.7

7

Itane epistolarum nostrarum simplex usus interiit, ut paginis tuis lenocinia aevi praesentis anteferas? Redeamus quin ergo ad infucatos nominum titulos; et cum dicitur aut redditur salus, nihil ipsis vocabulis nostris honoratius ac blandius esse ducamus.

PL 18, 232A

我々の書簡の素朴な慣わしは、それほどまでに滅びたのか、あなたが自分の書簡に、現代の媚びた飾りを優先するとは。ならば、飾らぬ名の題〔称号〕に戻ろうではないか。挨拶が述べられ、また返されるとき、我々自身の呼び名ほど名誉あり心地よいものはないと考えよう。

Epistolarum libri decem 4.30.8

8

Exemplo certe tibi sit epistola mea: quam si aemulari spreveris, et arrogantiae notatus videbor, et caeteris aggregatus, quorum magnus suspectus in verbis est, nullus cultus in sensibus. Vale.

PL 18, 232B

少なくとも私の書簡を手本とせよ。もしそれに倣うのを軽んじるなら、私は傲慢の烙印を押されたと見え、他の者たちの列に加えられるだろう。その者たちは、言葉には大仰な敬意があるが、思いには敬意のかけらもない。健やかであれ。