Epistolarum libri decem 9.112.1
Cum jam Decembrium cal. tempus appeteret, redditae sunt mihi litterae, quae annalem trabeam meruisse loquerentur. Credas velim multo ex ea re gaudio mentis meae habitum splenduisse.
PL 18, 351B十二月のカレンダエ〔12月1日〕の時が近づいたころ、一年〔の任期〕のトラベア〔執政官の礼服〕を〔あなたが〕得たと告げる書簡が、私に届けられた。その件で、私の心の様子が大きな喜びで輝いたと、思ってほしい。
Epistolarum libri decem 9.112.2
Primo, quod ita natura comparatum est, ut omnes sibi delatum decus judicent, quod dignus acceperit. Dehinc, quia honor, jam pridem togae, et ordini rarus nimisque difficilis, tandem summatem civilium partium virum respicit.
PL 18, 351B第一に、人は誰でも、価値ある者が受けた栄誉を自分に与えられたものと判断するように、本性上できているからである。次に、長らく市民の服にも身分にも稀で、あまりに得がたかった名誉が、ついに、市民の務めの第一人者に目を向けたからである。
Epistolarum libri decem 9.112.3
Postremum, quod amicitias nostras necdum aliis officiis inchoatas prompta evocatione junxisti. Videsne quam probabiles laetitiae meae causae sint? Sed vereor ne his parum credas, cum accitus excusem, quamvis justa ratio sapientem non possit offendere.
PL 18, 351B最後に、ほかの務めではまだ始まっていなかった我々の友情を、あなたが速やかな招きによって結んでくれたからである。私の喜びの理由が、いかに是認に値するか、わかるだろうか。しかし、招かれながら辞退する私は、これらを信じてもらえないのではないかと恐れる。正当な理由は、賢者を傷つけ得ないはずなのだが。
Epistolarum libri decem 9.112.4
Quo enim pacto ad prima fascium tuorum vocatus auspicia, paucis diebus Galliarum longinqua penetrarem? Exime itineris apparatum, cogita hiemis impedimentum, defectum cursus publici, et brumalis lucis angustias. Nonne mihi ante cal.
PL 18, 351C実際、あなたの束桿〔fasces〕の最初の吉兆に召されながら、どうして数日のうちにガリアの遠方に達することができようか。旅の支度を取り除いて考えよ。冬の妨げ、公の駅逓の不足、冬の日の短さを考えよ。私にとって、カレンダエの前に、
Epistolarum libri decem 9.112.5
Jan. futurus erat irritus labor, aut post inverecundior adventus? Haec, oro te, aequo animo pronuntia, et amicitiae nostrae bonus auctor esse dignare. Eo animo interpretare, quae jure astruo quo rogasti: nec propositum tuum deseras. Solus enim benigne creditur advocasse, qui excusatione non laeditur. Vale.
PL 18, 351C1月の〔Jan.。前の節の「カレンダエ」に続き、1月1日を言う〕労は空しくなるはずではなかったか、あるいはその後の到着は、いっそう無作法ではなかったか。これを、頼む、穏やかな心で伝えてほしい。そして、我々の友情の善き推進者となることをよしとしてほしい。あなたが頼んだのと同じ心で、私が正当に付け加えることを解してほしい。あなたの決意を捨てないでほしい。招いて親切をなしたと信じられるのは、辞退によって傷つかない人だけだからである。健やかであれ。