シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IV, Caput XX 第IV巻 第XX章

SYMMACHUS PROTADIO.

シュンマクスよりプロタディウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 228B · 6 sectiones

Epistolarum libri decem 4.20.1

1

Hilarasti mihi diem litteris, quae testatae sunt vigere apud te nostrae amicitiae diligentiam. Multum pectori meo voluptatis illapsum est. Et sane statueram scriptis antevertere officium tuum, si te Mediolanum venisse didicissem.

PL 18, 228B

あなたの書簡は私の一日を陽気にした。そこには、我々の友情への心配りがあなたのもとで盛んであることが証されていた。大きな喜びが私の胸に流れ込んだ。実際、私は、あなたがミラノに来たと知ったなら、書面で先にあなたの務めを先取りしようと決めていた。

Epistolarum libri decem 4.20.2

2

Dederam quippe hanc provinciam germano tuo, cujus amore tibi non cesserim, ut adventum propere nuntiaret. Sed colludio quodam moratus indicium, tibi ordiendae salutationis primorem locum praestitit. Neque moleste fero, quod apud te gratia fratris antistat.

PL 18, 228B

じつは私は、この役目をあなたの兄弟に与えており、彼への愛では私はあなたに劣らない。到着を急いで知らせるように、と。だが彼は、ある共謀で知らせを遅らせ、あなたに挨拶を始める先頭の座を譲った。私はそれを不快には思わない。あなたのもとでは兄弟への好意が勝るのだから。

Epistolarum libri decem 4.20.3

3

Interea respondendum est inquisitioni, qua scire postulas, quibus actibus vitam colamus. Dum filius meus Graecis litteris initiatur, ego me denuo studiis ejus velut aequalis adjunxi.

PL 18, 228B

さて、あなたの問いに答えなければならない。どんな営みで人生を過ごしているのかを知りたいというのだ。我が息子がギリシア語の文学に入門しているあいだ、私は同い年のように彼の学びにまた加わった。

Epistolarum libri decem 4.20.4

4

Repuerascere enim nos pietas jubet, ut litterarum dulcedinem liberis nostris labor participatus insinuet. Tuae res non in germine, sed fruge sunt; cujus eloquentissimus juvenis, ut fando comperi, proximis facundiae calcibus urget parentem.

PL 18, 228C

というのは、情愛が、我々に若返りを命じる。労苦を分かち合うことが、子らに文学の甘さを染み込ませるように。あなたの境遇は、芽ではなく実りにある。その実りの、いとも雄弁な若者は、聞くところでは、雄弁の足跡のすぐ後ろから父に迫っている。

Epistolarum libri decem 4.20.5

5

O te beatum, amice, si vinceris! Nostra adhuc institutio molitur florem creare, nec imperari potest unico labor. Itaque inter merum metum, et diligentiam lentus pignoris nostri profectus adolescit. Plane, ut arbitror, quaesitis satisfecimus.

PL 18, 228C

ああ、友よ、あなたが追い抜かれるなら、あなたは幸いだ。我々の教育は、いまだ花を生み出そうと努めており、ひとり息子に労苦を強いることもできない〔nec imperari potest unico labor は文意が定かでなく、このように取った〕。そのため、純然たる恐れと勤勉のあいだで、我々の子の進歩はゆるやかに育つ。以上で、思うに、我々はあなたの問いに十分答えた。

Epistolarum libri decem 4.20.6

6

Nunc vicissim rerum tuarum ordinem cupio cognoscere. Facilis autem, si me dignum putes litteris, commeantium copia est, cum tabellariis in aula positi fratris utaris. Vale.

PL 18, 228C

今度は私が、あなたの事情の次第を知りたい。もし私を書簡にふさわしい者と思うなら、往来する人は多く、容易である。宮廷にいるあなたの兄弟の飛脚を使えるのだから。健やかであれ。