シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber VI, Caput XXXVI 第VI巻 第XXXVI章

SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS.

シュンマクスよりニコマクスの息子たちへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 275D · 4 sectiones

Epistolarum libri decem 6.36.1

1

Cum ab agente in rebus sacrae litterae mihi redderentur, quibus ad officium praecelsi viri consulis evocamur; vidi alias aeque ad tuum nomen emissas, quibus te honorificentia imperialis accivit. Consulis quoque scripta idem agens exhibuit.

PL 18, 275D

皇帝の使者から聖なる書簡が私に渡され、それによって我々がいとも卓越した人である執政官の務めに召されたとき、私は、あなたの名にも同じように発せられた別の書簡を見た。それによって皇帝の栄誉があなたを呼び寄せている。執政官の文書も、同じ皇帝の使者が差し出した。

Epistolarum libri decem 6.36.2

2

Suadeo igitur mature iter instruas, cui non cohaerebit Hispanus. Aliud quoque accessit, quod te possit hortari. Nam vir illustris frater meus Neoterius, domini fratris mei admirator, ad eamdem causam rogatus, solatia tibi et adjumenta praestabit.

PL 18, 275D

それゆえ、あなたが旅の支度を早く整えるよう勧める。その旅にヒスパヌスは付き従わないであろう〔Hispanus は人名か「ヒスパニア人」か定かでない〕。さらに、あなたを励ましうることが加わった。顕貴の人〔illustris〕である私の兄弟ネオテリウスは、主なる私の兄弟の崇敬者で、同じ件で頼まれて、あなたに慰めと助けを与えるであろう。

Epistolarum libri decem 6.36.3

3

Nolo igitur ambigas, cum scias auctoritate praecelsi viri electas amicorum esse personas, tibique haec prima, post dubia fortunae, divini principis alloquia deferri. In negotio autem tuo, quae per me agi volueras apud sanctum tribunum, non invitus ingredior.

PL 18, 275D

だから、疑ってはならない。友人たちの選ばれた人物が、いとも卓越した人の権威によるものであると知っているのだから。そして、運命の不確かさののち、神なる君主の言葉があなたにまず届けられているのだから。あなたの件で、あなたが私を通じて尊き護民官のもとで運ぶよう望んだことは、私は進んで引き受ける。

Epistolarum libri decem 6.36.4

4

Interea ad Formianum littus iter promove, et cum ad te delatae litterae fuerint, Romam citius excurras. Vale.

PL 18, 276A

その間、フォルミアエの海岸へ旅を進めよ。書簡があなたに届いたなら、より早くローマへ駆けつけよ。健やかであれ。