シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber X, Caput LXV 第X巻 第LXV章

D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB.

首都長官シュンマクスより、主なる常のアウグストゥス、テオドシウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 395A · 7 sectiones

Epistolarum libri decem 10.65.1

1

Cum mancipes salinarum magno ex numero ad paucos redacti, necessitatis publicae molem ferre non possent, delata supplicatione meruerunt ut hi qui decreti atque excusati ante fuerant, redderentur, et ex aliis corporibus, seu vacantibus, justa supplementa incunctanter acciperent, D. imperator.

PL 18, 395A

塩の請負人たちは、多数から少数にまで減り、公の必要の重みに耐えられなくなったので、請願を提出し、次のことを認められた。以前に割り当てられて免除されていた者たちが戻されること、そして他の団体、あるいは所属の無い者たち〔vacantes〕から、正当な補充を遅滞なく受けること、である、主なる皇帝よ。

Epistolarum libri decem 10.65.2

2

Allegata igitur praeceptione divina, cum plerosque consortio suo ante decretos muniri Macedonii suffragio reperissent, relationem super eorum muniminibus impetrarunt: vestrae enim tantum clementiae liberum est inique elicita rescripta rescindere.

PL 18, 395A

そこで皇帝の命令書を提示して、以前に自分たちの組合に割り当てられた多くの者が、マケドニウスの口添えによって保護されているのを見出したので、彼らの保護について上申を求めた。不当に引き出された勅答を廃することは、あなたの寛容〔vos。一人の相手への敬意の複数〕にのみ許されているからである。

Epistolarum libri decem 10.65.3

3

Tunc urgente defectu, navicularios aeque lignorum obnoxios functioni ad parem sollicitudinem vocare coeperunt, ut utriusque corporis cura conjuncta indiscretum munus agnosceret.

PL 18, 395A

そのとき、欠員が迫ったので、同じく木材の負担を負う船主たちを、同じ務めに呼び入れ始めた。両団体の世話を併せて、務めを区別なく認めさせるためである。

Epistolarum libri decem 10.65.4

4

At illi nonnullos de turmalibus suis tradere maluerunt, quam in societatem tanti oneris convenire. Itaque factum est ut, iisdem volentibus, certi homines mancipibus jungerentur.

PL 18, 395B

しかし彼らは、これほどの重荷の組合に集まるよりは、自分たちの仲間〔turmales。組の者と取った〕の何人かを引き渡すほうを選んだ。こうして、彼ら自身の望みにより、一定の人々が請負人たちに結び付けられたのである。

Epistolarum libri decem 10.65.5

5

Nunc perennitatis vestrae stabilem censionem publica causa deposcit ne obreptivis supplicationibus subsidia integrati corporis subluantur.

PL 18, 395B

いま公の事情は、あなたの永続性の確かな決定を求めている。詐取的な請願によって、再構成された団体の助けが損なわれることのないようにである。

Epistolarum libri decem 10.65.6

6

Relationi Gesta conjunxi, tam de his habita quos Macedonii interventus absolverat, quam me disceptante confecta: quibus sine veneratione cujusquam voluntas naviculariorum nonnullos mancipibus deputavit.

PL 18, 395B

上申書に記録を添えた。マケドニウスの介入が免じた者たちについてなされたものと、私の審理によって作成されたものである。後者においては、誰かへの敬意に左右されることなく、船主たちの意志が、何人かを請負人たちに割り当てた。

Epistolarum libri decem 10.65.7

7

Erit jam sacrosancti numinis vestri et illorum antiquare suffragia, quos ostenditur ambitus liberasse, et his obstruere aditum supplicandi, quos sui corporis adjudicavit assensus.

PL 18, 395B

買収が自由にしたと示された人々の口添えを無効にし、自らの団体の同意が割り当てた人々に請願の道をふさぐことは、あなたのいとも聖なる神威のなすところとなろう。