Epistolarum libri decem 4.34.1
Magni sunt quidem fructus quos de litteris tuis capio. Sed fiunt uberiores, dum per communium fratrum manus transeunt. Singuli enim scriptis tuis de suo aliquid apponunt. Tibi igitur acceptum fero quidquid ex omnium ore conquiro.
PL 18, 233Bあなたの書簡から私が得る実りは、確かに大きい。だが、共通の兄弟たちの手を経て届くあいだに、さらに豊かになる。一人一人があなたの書き物に、自分のものを何か添えるからである。だから、皆の口から集めるものはすべて、あなたに負うものと私は数える。
Epistolarum libri decem 4.34.2
Sed rursus expende quanto labore respondeum tot ingeniorum sublimium varietati. Nam pares estis, nec tamen similes. Ergo non minorem mihi rependenda afferunt difficultatem, quam accepta dulcedinem.
PL 18, 233Bだが反対に、これほど多くの崇高な才の多様さに答える〔底本は respondeum。respondendum と読む〕のに、どれほどの労苦が要るかを考えてほしい。諸君は等しいが、似てはいない。だから、返さねばならぬものは、受け取ったものが甘美さをもたらすのに劣らない困難を、私にもたらす。
Epistolarum libri decem 4.34.3
Hanc omnibus humanis gaudiis legem natura dixit, ut curae voluptatem sequantur. Natae subolis primus parentes dies hilarat; mox pii metus brevem gratiam fugant. Honor in exordiis laetus est, dehinc animos laborum aestus ingreditur.
PL 18, 233B自然は、人間のあらゆる喜びに、心配が喜びに続くという法を課した。生まれた子の最初の日は親を喜ばせるが、まもなく、情愛ゆえの恐れが短い喜びを追い払う。栄誉は始まりにおいて喜ばしいが、その後、労苦の熱が心に入り込む。
Epistolarum libri decem 4.34.4
Longum fiat, si pergam similia contexere. Etiam ea mihi advertendum est quae fas sit de tanto viro dicere. Temere jurasti. Mandari enim periturae chartae epistolas quereris, alligasti sacramento enorme judicium.
PL 18, 233C似たことを続けて織り込めば、話は長くなるだろう。これほどの人について語ってよいことにも、私は注意せねばならない。あなたは軽率に誓った。書簡が朽ちる紙に託されることを嘆いて、あなたは誓いによって途方もない判断を縛りつけたのだ〔alligasti sacramento enorme judicium は取りにくい。私の書簡についての度を越えた評価を、誓いで固めた、の意と取った〕。
Epistolarum libri decem 4.34.5
Itane me ludos facis, ut quae apud te incuriosius loquor, in styli caudices, aut tiliae pugillares censeas transferenda, ne facilis senectus papyri scripta corrumpat? Et Martiorum quidem vatum divinatio caducis corticibus inculcata est.
PL 18, 233Cあなたは私を嘲弄するのか、私があなたのもとで気楽に語っていることを、筆の木板や、シナノキの書き板に移すべきだと考えるとは。パピルスの書き物が、脆い老いで傷まぬようにと。たしかにマルキウスの予言者たちの占いは、朽ちやすい樹皮に刻まれた。
Epistolarum libri decem 4.34.6
Monitus Cumanos lintea texta sumpserunt. Tu etiam sericis voluminibus Achemenio more infundi litteras meas praecipis.
PL 18, 233Cクマエの託宣は、織られた麻布が受け取った。あなたはさらに、私の書簡を、アカイメネス朝の流儀で、絹の巻物に流し込むよう命じる。
Epistolarum libri decem 4.34.7
Magna sunt auctoritatis tuae pondera, nec possum gratiosum putare quod tu juratus allegas: sed dum me rursus inspicio, labascit fides, et refragatur testimonio conscientia. Ita quod credibile persona judicis facit, diffidentia respuit audientis.
PL 18, 233Cあなたの権威の重みは大きく、あなたが誓って申し立てることを、私は追従とは考えられない。だが、私がふたたび自分を省みるとき、信は揺らぎ、良心が証言に逆らう。こうして、裁く者の人物が信じうるものとすることを、聞く者の不信が退ける。
Epistolarum libri decem 4.34.8
Igitur solus ambigua submovebis, si amorem tuum posthac parcius loqui de laudibus meis jusseris. Vale.
PL 18, 233Dそれゆえ、疑わしい点を取り除けるのはあなただけだ。あなたの愛に、今後は私の称賛について、もっと控えめに語るよう命じるなら。健やかであれ。