シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber IX, Caput XVI 第IX巻 第XVI章

SYMMACHUS SAPIDIANO.

シュンマクスよりサピディアヌスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 330D · 3 sectiones

Epistolarum libri decem 9.16.1

1

Leontius agens in rebus, et honestate vitae et militiae exercitatione bonis quibusque placitus, meum quoque judicium assidua diligentia provocavit. Inter amicos igitur ac familiares meos jure numeratur.

PL 18, 330D

皇帝の使者レオンティウスは、生活の高潔さと軍務の鍛錬によって善き人々すべてに好まれ、絶えざる心配りによって私の判断をも動かした。だから私の友人・親しい者のうちに数えられるのは当然である。

Epistolarum libri decem 9.16.2

2

Hunc tibi in manum trado, petens, ut exemplum nostrae circa eum affectionis imiteris: quod te sedulo praesumo facturum. Interea de animalibus ludorum apparatui praeparandis admonitionem frequentare desino, cum per eam sponsionem tu me hujus curae vacuum reddidisti.

PL 18, 330D

彼をあなたの手に託し、彼に対する我々の愛情の手本にならってほしいと求める。あなたは熱心にそうしてくれると期待している。そのかん、競技の準備のための動物について、催促を重ねるのをやめる。その約束によって、あなたは私をこの気遣いから解き放ったのだから。

Epistolarum libri decem 9.16.3

3

Mandavi tamen Leontio monitoris officium, cui aurem praebere dignaberis, si quando ipse publica et majora tibi tractanti hanc quoque petitionem domestica insinuatione suggesserit. Vale.

PL 18, 331A

しかしレオンティウスには促し役を命じた。公の、より大きな事柄を扱うあなたに、彼が内輪の知らせでこの依頼をも具申するなら、いつでもその声に耳を貸すことをよしとしてほしい。健やかであれ。