Epistolarum libri decem 7.48.1
Favore tuo factum est, ut evectionum adminicula sumeremus, quibus familiares mei empturi equas Curules ad Hispaniam commearent.
PL 18, 296Aあなたの好意のおかげで、我々は駅伝の通行証〔evectio〕の助けを得た。それによって私の身近な者たちが、競走用の雌馬を買いにヒスパニアへ行き来するのである。
Epistolarum libri decem 7.48.2
Quaeso igitur in rem missos mox transire praecipias; quod longo tempore opus est, ut de singulis provinciis optimos quosque excerpat electio, et morosior cautela perducat.
PL 18, 296Aそこで頼む、用事で遣わされた者たちが、すぐに通れるよう命じてほしい。各属州から最良のものだけを選り抜き、より慎重な用心が連れてくるには、長い時間が必要だからだ。
Epistolarum libri decem 7.48.3
Praeterea tibi validius obligabor, si duobus aliis veredis eorumdem iter juveris: dividentur enim singuli, ut ex diversis provinciis edeciment lectiores.
PL 18, 296Bさらに、二頭の別の駅馬で彼らの旅を助けてくれるなら、私はあなたにいっそう強く恩を負うだろう。一頭ずつ分けて、異なる属州から、より優れたものを選び出す〔edeciment の意は定かでない。「選び出す」と取った〕ことになるからである。
Epistolarum libri decem 7.48.4
Erit tui beneficii, post illustrem et praecellentissimum virum comitem, quidquid domui nostrae praetoria filii mei editio splendoris adjecerit. Vale.
PL 18, 296B顕貴〔illustris〕にして卓越した人、伯(コメス)の次に、我が息子の法務官就任の催しが我が家に加えるどんな華やかさも、あなたの恩恵によることになる。健やかであれ。