シュンマクスc. 345–402

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 18 › Epistolarum libri decem

Liber III, Caput XI 第III巻 第XI章

SYMMACHUS NAUCELLIO.

シュンマクスよりナウケッリウスへ

Quintus Aurelius Symmachus · Epistolarum libri decem · PL 18, 203B · 9 sectiones

Epistolarum libri decem 3.11.1

1

Sumpsi pariter geminas litteras tuas, Nestorea, ut ita dixerim, manu scriptas, quarum sequi gravitatem laboro. Trahit enim nos usus temporis in argutias plausibilis sermonis.

PL 18, 203B

あなたの二通の書簡を同時に受け取った。ネストル風の手で書かれたと言ってよいもので、その重みに従おうと努めている。この時代の風習が、我々を、人好きのする言葉の技巧へと引きずるからだ。

Epistolarum libri decem 3.11.2

2

Quare aequius admitte linguam saeculi nostri, et deesse huic epistolae Atticam sanitatem boni consule. Dignum est ut haec ipsa apud te culpae confessio prosit ad veniae facilitatem.

PL 18, 203C

そこで、我々の時代の言葉づかいを、より公平に受け入れ、この書簡にアッティカの健全さが欠けていることを、寛大に見てほしい。この咎の告白そのものが、あなたのもとで赦しの容易さに役立つのがふさわしい。

Epistolarum libri decem 3.11.3

3

Quod si novitatis impatiens es, sume de foro arbitros: mihi an tibi styli venia poscenda sit. Crede, calculos plures merebor, non aequo et bono, sed quia plures vitiis communibus favent.

PL 18, 203C

もしあなたが新しさに耐えられないなら、広場から審判者を取れ。筆の赦しを請うべきは私か、あなたか。信じてほしい、私のほうが多くの票を得るだろう。公平で善いからではなく、多くの人が共通の欠点を好むからだ。

Epistolarum libri decem 3.11.4

4

Itaque ut ipse nonnunquam praedicas, spectator veteris monetae solus supersum; caeteros delinimenta aurium capiunt.

PL 18, 203C

だから、あなたがときどき言うとおり、私は古い貨幣を見分ける者としてただ一人残っている。ほかの人々は、耳の甘さに捕らわれている。

Epistolarum libri decem 3.11.5

5

Stet igitur inter nos ista pactio: ut me quidem juvet vetustatis exemplar de autographo tuo sumere, te autem non poeniteat scriptorum meorum ferre novitatem.

PL 18, 203C

では、我々のあいだにこの取り決めが立つとよい。私には、古さの手本をあなたの自筆から写し取ることが喜びであり、あなたには、私の書き物の新しさに耐えることが後悔にならないように。

Epistolarum libri decem 3.11.6

6

Non silebo alterum munus opusculi tui, quo prisca cujusque reipublicae ex libro Graeco in Latinum transtulisti. Arma a Samnitibus, insignia a Tuscis, leges de lare Lycurgi et Solonis sumpseramus.

PL 18, 203C

あなたの小著のもう一つの贈り物も、黙ってはおかない。ギリシア語の書物から、それぞれの国家の古い事柄をラテン語に移したことである。武器はサムニウム人から、標章はトスカナ人から、法はリュクルゴスとソロンの家から、我々は受け取っていた。

Epistolarum libri decem 3.11.7

7

Tuus nobis post haec addidit labor peregrina monumenta, quae jam sui nesciunt. Nunc vere civitas nostra populorum omnium parens facta est, docere potest singulos antiquitates suorum. Ipsa vero pars materiae digna laudari, quanto verborum ste latur auro?

PL 18, 203D

これに続いて、あなたの労作は、もはや自らを知らない異国の記念碑を我々に加えた。いまこそ、我々の都市は諸民族すべての親となり、それぞれに彼ら自身の古い事柄を教えることができる。そして、素材のほかならぬこの部分は称賛に値するが、言葉の金でどれほど星のように飾られていることか〔底本は ste latur auro。崩れており、stellatur auro と解した〕。

Epistolarum libri decem 3.11.8

8

Nescias cultu an rebus magis voluminis honor gaudeat. De mea aegritudine nequaquam te rumor fefellit; sed jam mihi (modo venia dicti sit) convalescentiae portus aperitur.

PL 18, 203D

この書物の誉れが、装いと内容のどちらをより喜ぶのか、わからないほどだ。私の病について、噂はまったくあなたを欺かなかった。だがすでに(こう言うのを許してほしい)、回復の港が私に開かれている。

Epistolarum libri decem 3.11.9

9

Carminum tuorum codicem reportandum puero radidi, et quia eclogarum ordo confusus est; quem descripsi, simul misi: ut correctio utrique a te praestetur, et aliorum, quae nunc pangis, adjectio. Vale.

PL 18, 203D

あなたの詩集は、持ち帰らせるために少年に渡した〔底本は rad di と字が欠けて刷る。tradidi と解した〕。牧歌の順序が乱れていたので、私が書き写したものを同時に送る。あなたから双方に訂正が与えられ、あなたがいま作っている他のものも付け加えられるように。健やかであれ。